de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nam si omnem conversationem tolli- mus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.

Alii parce illo utimur, alii prodige ; alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem."

Mihi, carissime Serene, nimis videtur sum- misisse temporibus se Athenodorus, nimis cito re- fugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ; sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem eum armis veniunt. Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis.

Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat

p.228
aliquid, in quo utilis civitati sit. Militare non licet ?

Honores petat. Privato vivendum est ? Sit orator. Silentium indictum est ? Tacita advocatione cives iuvet. Periculosum etiam ingressu forum est ? In domibus, in spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat. Officia civis amisit ? Hominis exerceat.