de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.

Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna

p.268
non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa : " Iubet," inquit, " me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam : " Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est ; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."

Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: " Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."

Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ? An exprobravit illi cotidianam dementiam ? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit ? Quicquid est, magno animo respondit.

Dicet aliquis: " Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus ; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit,

p.270
quam in tranquillo fuerit.

Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet. Vocatus numeravit calculos et sodali suo : " Vide," inquit, " ne post mortem meam mentiaris te vicisse " ; tum annuens centurioni : " Testis," inquit," eris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas ? Inlusit ! Tristes erant amici talem amissum virum :

" Quid maesti," inquit, " estis ? Vos quaeritis an immortales animae sint ; ego iam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere.

Pro- sequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ; is : " Quid," inquit, " Cane, nune cogitas ? Aut quae tibi mens est ? " " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.

Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura

p.272
dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, claris- simum caput, Gaianae cladis magna portio !