de Otio Sapientis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est — misceri enim ista inter se et conseri debent—, sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare,
Quo animo ad otium sapiens secedit ? Ut sciat se tum quoque ea acturum, per quae posteris prosit. Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et Chrysippum maiora egisse, quam si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent. Quas non uni civitati, sed toti humano generi tulerunt. Quid est ergo, quare tale otium non conveniat viro bono, per quod futura saecula ordinet nec apud paucos contionetur, sed apud omnis omnium gentium homines, quique sunt quique erunt ?
Ad summam quaero, an ex praeceptis suis vixerint Cleanthes et Chrysippus et Zenon. Non[*]( non commonly added.) dubie respondebis sic illos vixisse, quemadmodum dixerant esse vivendum. Atqui nemo illorum rem publicam administravit. " Non fuit," inquis, " illis aut ea fortuna aut ea dignitas, quae admitti ad publicarum rerum tractationem solet." Sed idem nihilo minus non segnem egere vitam ; invenerunt, quemadmodum plus quies ipsorum hominibus prodesset quam aliorum discursus et sudor. Ergo nihilo minus hi multum egisse visi sunt, quamvis nihil publice agerent.