de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura [*]( inter plura A : inter dura Gertz. ) versandus, sed artibus amoenis tradendus. Lectio illum carminum obleniat et historia fabulis detineat ; mollius delicatiusque tractetur.

Pythagoras perturbationes animi lyra componebat; quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandimenta, quibus mens resolvatur ? Confusis oculis prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore praestringitur; sic mentes aegras studia laeta permulcent.