de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiae sumus, qui vultum nostrum ac sermonem sequantur. Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare. Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent. Nihil asperum territumque palpanti est.

Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam robur accipiat. Alit se ipsa contentio et demissos altius tenet. Facilius est se a certamine abstinere quam abducere.