de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude ;

p.332
inter voluptates est superesse quod speres. Omnes vicisti, primum esse te in animo amici tui laetare ; multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures quam sequaris. Quod sit in te vitium maximum quaeris ? Falsas rationes conficis; data magno aestumas, accepta parvo.

Aliud in alio nos deterreat. Quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus ! Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ? Non peribit potestas ista, si differetur.

Sine id tempus veniat, quo ipsi iubeamus ; nunc ex imperio irae loquemur ; cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis aestumanda sit. In hoc enim praecipue fallimur ; ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.

" Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ? " Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.