de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

eloquentur aliquid, quod tu magni animi[*]( animi added by Gertz, ) putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur—prorsus parum certis—ad pugnam vocavit Iovem et

p.164
quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
  1. ἤ μ' ἀνάειρ' ἐγὼ σέ·
[*](9) Quanta dementia fuit ! Putavit aut sibi noceri ne ab Iove quidem posse aut se nocere etiam Iovi posse. Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ; ultimae enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non ferret !

Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria—ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;

videatur et avaritia magni animi— acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;

videatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ; videatur et ambitio magni animi—non est contenta honoribus annuis ; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;

sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.