de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.
" Quid ergo ? Non aliquae voces ab iratis emittuntur quae magno emissae videantur animo ? " Immo[*]( immo added by Madvig. ) veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda : " Oderint, dum metuant." Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius
nec enim magnitudo ista est sed immanitas. Non est quod credas irascentium verbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens pavidissima.
Nec est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum T. Livium dicitur : " Vir ingenii magni magis quam boni." Non potest istud separari; aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt ; magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt. Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem ;