de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est ? Nam eum iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat ; nihil enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur ; ideo stat semel constitutis.

Iram saepe misericordia retro egit ; habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.

Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac

p.152
nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est. Affectus cito cadit, aequalis est ratio.