de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur animus eius eritque solito commotior ? " Fateor ; sentiet levem quendam tenuemque motum ; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet

p.150
itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.

Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret, si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio. Haec arma, quae Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum, et habent, non habentur.

Nil aliis instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset. Non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio ; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?