Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

moxque uestibus alienis exutus suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitum corporis indumentum, quod se post paululum nouerat recepturum, nihil iam mutabile sumpturus, quippe post mortem plena cum maiestate suae carnis rediens ac resurgens.

Nec illud a consortio dininitatis abscedit, quod datum sibi uinum tristi felle mixtum labris tetigit et ab ore proiecit. signum fuit quippe mirabile, amaram mortem Dominum degustare confestimque uirus eius horribile reducis uultus auersione contemnere.

Igitur alto patibuli defixus in ligno iram discriminis execrandi pia religione mutauit et abiecta crudelitate pax ascendit in crucem uiolentaque saeui roboris instrumenta suis membris inlustrans poenam honore uestiuit, supplicium salute dedicauit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans signum in damnationem propositum fecit beatitudine consecratum. ut autem nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam uenerationis ostendere, quae Dominum meruit adoranda portare, per quattuor eam plagas orbis extendi prudenti debet [*]( 1 uenere B, ue∗∗re (ne eras.) H mutatione RB 2 VBI EXPOLIATVS CLAMIDE ET SVA INDVTVS EST VESTIMENTA B 3 SUi B tamquam] quam BH positurus ex poBsiturus B obitii B\', obita v 5 nil B m*tabilę H, mortale B, motabile I Col. Par. sumpturus mutabile Hv p*** H plena* (m eras) H, plenam B prae mortem plenam 1 6 ma**state H, maiestatis Par. 7 DB POTATIONE VINI cvjf PELLE DATA R, cum felle data H, fel Domino datum quid aignet v abscessit v sibi] sumit v 8 trieti] Cbristi H, om. v permixtum HBv labiis Par. Gall. Ârev. procedit H 9 quippe fuit v, fuit om. B 10 uisus H reduces B, reduci B 11 contempnere B 12 VBI SVSPENSVS IIJr CRVCI JB, om. H, Christum cruci affixum v alte H, alto ex abto B 15 saluti coni. Ludw. dicauit v, fort. ditauit 16 in] eras. H damnationi (ex damnationem) H2, dampnationi Bv 17 beatitudind HB\' (~ eras.) autem] aut B, ∗∗∗∗is H, hie v 18 nullius R pereginetur B ingnaro B, ignare B, igna(ex no)ro B 19 generationis H 20 quatuor B extendi B )

286
quisque ratione colligere. caput enim Christi distentis in cruce membris expositi axis Orientis accepit, Occiduus autem limes plantis arrisit, Arctous dextera claruit, medius laeua refulsit. cunctaque prorsus mundi substantia Creatoris corpore fecundata crucis in se lineam rectis obliquisque limitibus demonstrauit impletam, quam primae lucis ab origine cernitur consecuta.

Cumque milites eius sibi nestimenta diuiderent, tunicam sortiti sunt quis haberet, quoniam suta non fuerat, sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerunt speciem tanti uiolare miraculi. legant haec scismatici profecto doctores et sciant, quid impietatis exerceant catholicam lacerando concordiam. si enim militibus sacrilegis ac funestis durum uisum est Christi carpere uestimentum, quale nefas admittunt qui ecclesiastica pace turbata ipsum Dominum Christum scismatibus diuidere non quiescunt!

Titulus quoque trina linguarum significatione conscriptus, habens Hebraicis, Graecis litteris ac Latinis: hic est rex Iudaeorum, supra Dominum legebatur adpositus. quae sit etiam huius ratio sacramenti, absurdum non uidetur inquiri. nec enim fugit a magno mysterio, quicquid gestum manifestatur in Christo. cur ergo tribus linguis hic titulus legebatur adscriptus, cum plures ac uarias multitudinum nationes [*]( I r 2 crucem Hv acsis B 3 plantas B adrisit H arctus H dextra Hv, dextrae B claruit om. H 4 mundi prorsus B 5 fecundata H, iocundata RBv 8 DB SORTE IN VESТIMENTA XPI RH (oestimento), om. v 10 dixerunt H, duxerant v 11 scismatici BHB = 15 12 sciant ex sentiant H, sciant v quod impietates Bv 14 Smittant B, a*mittunt (m eras.) H, ammittant B 15 ęcclęsiastica B 17 DB TITVLO TRINA LINQVARM SIGNIFICATIONE CONSCRIPTO B, om. H, de titulo crucis v significationẽ H conscriptis H 18 clhebręis H, hebreicis B litteris Graecis r 19 iudeorū B dum ex dni B 20 haius etiam ratio HB huius ratho Bacramenti B 23 adscriptus H multitudinum Iv, muntitudinum B, multitudinem RH, multitudine coni. Ludw. )

287
nequaquam Hierosolimae defuisse apostolicorum actuum magnitudo testetur, et possit aut una interpretis diuersis lingua sufficere; aut, si cunctorum uoluit oculis hoc Pilatus exponere, pluribus linguarum commerciis instructam uulgi notitiam reddidisset? sed quia non est humana dispositione perfectum, spiritaliter illud sentiamus impletum. uera siquidem fides catholicaque confessio, quae designabatur in Christo, unum populis regem trino docebat explicari sermone; quod autem Iudaeorum regem eum specialiter uerbo pronuntiat, qui supra creaturam dominatur uniuersam, tam saeculari causae quam rationi conueniens est diuinae. primum quoniam Pilatus uel propter Caesaris metum uel propter suae credidulitatis admissum, quia regem dixerit quorum fuerit, definiuit, ne puro regni nomine designato generaliter eum regem uideretur exprimere atque aduersus Caesarem praedicare et tamquam in suum quoque rectorem decreta morte sacrilegus extitisse. dehinc quia rex Iudaeorum Christus religiose nominatur et omnis gentilitas idolorum cultibus occupata, cum Christiani dogmatis meruerit sacramenta sortiri, inter Abraham filios incipiet Dei filium nuncupare, cui legitur promisisse, quod eum faceret, sicut et fecit, omnium gentium patrem. Iesus ergo dictus est Rex Iudaeorum, non tantum praesentium, sed etiam futurorum, quia naturaliter [*]( 1 hieroeolime H, hierusolimQ B apostolorom ex apostolarum B 2 posset BH nna a. I. B interptes B 3 hic B, U hoc ocnlis v plurimum B, plurimarum v 4 instr,ctam R fulgi 1, eras. in B reddidissed H 5 set ex sed Hl eq qB quod v 6 illud om. H siquidem] ras. 4-5 litt. in H 1 signabatur B regem — eum om. v, fere eras. in H eum regem B 9 speciali∗∗∗H, spiciali B, speciali ter Ludwig in adn. creatara — uniuersa B 12 amissum RHl, admisuum corr. Iur. quia B, q ∗∗∗ H, quia B (a m. 2), aquae 1, qui lur., q Col.; quod se fortasse rectius GaU. se regem υ 13 designaUo (i eras.) H 14 exponere Bv 16 quia] qm̃ B 17 religione H 18 meruit P 19 habraham B incipit v dei ex deo B filium] populus v nuncupari HBv 20 promisse H 21 ergo] autem H rex dictus est R 22 quia] qui HBv naturalis Bv )
288
germinis inutilem relinquentes horrorem, mox in-oleam fecundae suauitatis unguento sancti chrismatis inserendi perdent amaritudinem sterilis oleastri.

Quin etiam plebs feralis et noxia, nullis animum satiata suppliciis, cruentos ex utroque latere circa Dominum uiros eadem statuit damnatione confixos,, ut iniectas uulnerum plagas talium aceruaret iniuria personarum, licet meriti similitudinem non haberet similitudo sententiae. inter latrones namque iusto pendente carnifices trium uidetur esse par poena, sed duorum dispar est causa. illi quippe pro crimine rei sunt mundo: huic ipse reus est mundus, cuius sanguine liberatus est a peccato. in illo tamen Dominus patibulo constitutus potestatis suae iura non perdidit, qui de sublimi crucis examine, uelut de regali throno, iudex aequus utrumque prospiciens et amborum merita diuini cordis lance perpendens hunc elegit, hunc reliquit, non praeterita quae luebant facta discutiens, sed praesentes mentium diuersitates intendens. unus enim, a quo ferocis atrocitas instituti nec in mortis discrimine declinauit, saeuis Dominum lacerabat iniuriis, dictis mordacibus execrandis, tamquam caper hirsutus uenenosi dentis attactu palmiti sua-ao uissimae uitis inimicus, ita loquebatur inludens: si tu es Christus, saluum te fac et nos. alius uero spe meliore [*]( 21 cf. Luc. 23, 39 ) [*]( 1 horrorem ex honnorem H, honorem Gall. oleo B 2 sci ex sSe JB* crismatis B inserendi (ex do) B 3 sterilis (r ex b) B 4 DE DYOBVS LATRONIB. ET DISTANTIA EOR RH, De dnobus latronibus ad Domini latera crncifixis v post quin ras. 1 la litt. B 5 circa] ci ex ca B 6 nt iectas B 7 acerbaret ro B υ 8 haba B (re a m. 2), habeat H, habet Par. Ârev. 9 uide∗t ̃ B par] per H, om. JB dsed B 10 illi quidem H B, illi siquidem multo v 11 ipsi H 12 dns (s ex e) B poteetati B 13 p∗∗didit (ro eras.) H sublimis HBv .15 illum reliquit v 16 reliquid B 18 mortis] eras. m S, om. υ declinauit (supra nit ras.) B 19 execrandus Bv 20 hyrsutus B at∗ta∗tu H, a∗tactu (c eras.) B)

289
modestior, qui, dum suae parcit linguae, pepercit et poenae, supplicibus Dominum uerbis alloquitur, deflectens lumina, tantum libera quae gerebat, in terram, quoniam tensi uulnerum nexus ab humilitatis officio nolentes inclinari palmas arcebant. nam postquam socium, qui iam desociari meruerat, iusti sermonis increpatione redarguit suaeque culpam proteruitatis agnouit, Dominum sic precatur: memor esto mei, cum ueneris in regnum tuum. quem pius ilico Dominus, ut errantem per auia deserta pastor ouem cum gratulatione recolligens, allocutus est dicens: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. o mirabilis et diuina promissio! paradisum se dicit intrare qui properabat ad inferna descendere, quatenus euidentius edoceret nullum tempus existere, quo Deus non ubique sit praesens. ut enim latronis animos iam beati mortis formidine uacuaret, non tantum inquit hodie mecum eris, ne sepulturam putaretur edicere, sed adiecit in paradiso, ubi flore perpetuo blanda per agros ridet amoenitas et inriguis uoluptas fontibus enutrita pulchresque molliter per hortos infusa, totum grata suauitate laetifieat interque [*]( 7 cf. Luc.23, 42 10 ib. 48 ) [*]( 1 mo∗destior (a erm.) B 2 supplicio H, suppliciu B suppUde ao domini 1 dfii B uerbis] emendauit Iuretus: ac Dominum uerbis precantibus alloquitur (ac om. Gall. Arev.) defiete B limina H 4 inclinari] om. H palmescebant I 5 ∗ ocium (s erae.) H qu..am (i i eras.) H otium quae iam I I deaociare HI, disociari B meru∗erat B sermones B 6 culpa B 7 precabatur HB υ 8 dum υ 9 cum gratolatione] alibdum in marg. B (haud dubie ad superiora cum ueneris pertinent) 10 Amen, amen B 11 paradyso BH miraculis H 12 paady∗um H secum coni. GaR. 18 quatinas B euidentius om. Bv e∗docere (t eras.) H quod R, qi H1 (qo corr. m. 2), quo. B, quo v 14 dominus υ sit ubique υ animum HB υ 15 beatę B, beati H1 beatę corr. m. » 16 ne-adiecit om. IfJ, rasura usque paradiso in H, Gall. lacunam recte suspicatus coniecit: non tantum, inquit, (supple meminero tui) sed hodie 17 agres H 18 inriguis] ex inriguas B uoluptas ex -tis B pulcrosque H 19 ortos B ) [*](X ) [*]( 19 )
290
beatos frondibus ramos ac nullis ultra pomorum decipientes insidiis serpens ingemit ille tartareus, antiquum sine lapsu degere iam colonum. ambo igitur uariis currentes. motibus ut latrones iter diuersi callis inuadunt ac locis remotioribus inminentes discretam factis uiolentiam perpetrarunt. ille fores infernas intrauit, iste supernas inrupit; ille caligine profunda submersus gehennae claustra penetrauit, iste limen clarae lucis ingrediens caelorum regna diripuit.

Interea snbiio cnnctus obscuratus est mundus, tenebris repentinae caecitatis oppressus ac mesta nebularum mole perfusus funereas dies celebrauit exequias; sol radiis remotus absconditis, tetra uelatus palla, delituit orbemque luctibus alienae noctis infecit. talem siquidem uultum patris orbata solatiis meruerunt elementa sortiri, ut cuius ortu laetata sunt, tristarentur occasu. sicut enim Domino nascente lux claruit, ita moriente discessit. tunc stella per diem fulsit, modo nec in nocte comparuit. sed quamquam caelo terraque fugitiuum lumen abscessit, non tamen diutius in hac remotione permansit per ipsa temporis interualla suspensi, magno uisum conuenire mysterio. nam sicut tribus horis mundi facies tenebris oppressa subiacuit, ita Dominum triduo clausum tumuli sepultura contexit.

nec tellus sine clade tunc adstitit, omnibus contremesoens fundamentis, quae talia sentiebat admitti, mundique rata [*]( o 1 pemorum H decipientia (cipi in. ras.) B, decipientibus v 2 ingemuit v 8 dege..re B ut] eras. H, om. v 4 iter] U inter diuersa B (an ex itiner?) 5 perpetrarent H 6 inferni υ caligini B υ profundae Hv, profunde B 7 su∗mersus He am. 2) gehennae claustra p. B, claustra penetrauit g. HBv lumen Hv 9 DE TRIBVS HORIS TENEBRARVMRH, de sole obscurato, terrae motu & aceto porrecto v cunctus] totus HB υ est obscuratus v 11 ex∗equias H sed sol v 12 dilituit HB 13 tamen H 14 meruernnt] e, corr. ex i B 16 discescit H 17enspensaB20orisH22as 17 fugiuum (ti a m. 2) H 19 suspensa B 20 oris H 22 DB or TERRAE MOTV R, om. Hv adstitit H1, asstitit H2 R, astitit B contremens B υ 23 admixti H, admitti (d ex m) B* sentiębat B rato H )

291
uenisse iam finem dubio pependit natura sub termino, ne summus scilicet apex ad inferna descendens omnem protinus molem secum iugiter inclinaret in mortem atque proprium comitatus auctorem praeceps in chaos mundus efflueret. sed illa pietas diuinitatis inmensa properabat clementer ad tartara, quo perdita restitueret. non quo instituta deperderet.

cumque talia cernerent euenire pericula qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expauere tot signa, tot praesentis metus inaudita prodigia. quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe nequissima spongiam calamo nexuit et acetumeius ori porrexit. o quam Iudaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conueniens, qui deteriora secuti uel infima pro culpa scilicet infidelitatis manzeres sunt uocati! sicut enim uina suauia, cum fuerint in acetum triste conuersa, cunctis a mensarum poculis repulsa iactantur, ita gens ista feralis et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis et nimis est execranda.

Vt ergo beatae Dominns omnia passionis impleuit, aaimam protinus suam sancto de corpore uolens ipse deposuit, eam uoluntarie rursus ipse sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat sed uiuebat, membris obeuntibus non diuinitate defunctus. audiamus ex eius persona Iohannes euangelista quid referat; ait enim Dominus ad discipulos suos: propter [*]( 23 ef. loh. 10, 17. 18 ) [*]( 2 summis H 4 commitatus B geffuera B, afflaeret υ 6 restituerat H non quo] B, quo eras. H, om. υ DE SPONGIA CVMACETO ORI XPIPORRECTA B, om. Hv 7 pericnlis quae H 8 expauerunt.o. signa H, ezpanernnt. 0 signa Bv, ob signa coni. Arev. 9 inanditn B qui B sciens H1 (sitiens corr. m. 2) . 10 saenissima HB υ 11 iudeoram B 12 infirma v 18 manzeres] e, corr. B, manzires I enim] eras. H, om. Bv 15 po- ulis H, populis Bv tangens ista I i.sta H 16 nuc (n a m. 2) Bet] cum B, ac υ 17 est} 8 m. 2 supra l. H 18 VBI EMISITSPMBH, Christns ezpirat, nelum templi acinditur, sancti resurgunt υ 20 ipse rursus v post sumpturus, ipse eras. H 21 quidam H 23 qui B ) [*]( 19 * )

292
hoc me Pater diligit, quod eg« pono animam meam et iterum accipiam eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum accipiendi eam. hec mandatum accepi a Patre. quis itaque possit dubitare uel audeat cum, cui suam ponere licuit animam cum liberet, potuisse quoque resumere cum placeret, et hanc in sese magis operari uirtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare ? reserantur fores ecee tartareae Christo ueniente deiectae, patet inferna retro iam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, uacuantur sepulchra corporibus, reuiuescit turba sanctorum; et ne fides defecisset in credulo, agnoscitur resurgentium multitudo.

tunc illud quoque templum mirabile, plenum religionis antiquae, maioris templi culmina cecidisse conspiciens, uelut alumnus tristis et ingemens proprium defleret auctorem, discisso protinus uelo nudum ounctis pectus ostendit, interiora scilicet euidenter arcana gentibus reseranda significans et populis fideliter adfuturis, quoniam lex, quae sub Moyse uelamine diu tecta permansit, Christo nobis adueniente perclaruit. dic age, mors tristis et impia, nunc ubi tua sit feralis illa uictoria, nunc ubi stimulus execranda tibi seruiens ad sepulchra, quae a primae generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus inuadens miserae soles fragilitati poenali semper dicione dominari? ecce nunc ad Christum to pessima non uenisti, sed ad te Christus ultro descendit, cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens [*]( t et] ras. in H, om. v nemo—ponendi om. υ 5 dubitari H 6 non audiat υ libere∗ (t eras.) H 7 conplaceiet B 9 patent inferni—semite H uenie B 10 findi∗∗t̃ (m eras.) B 11 reniniadt Bv sanctorum om. BW 12 credulos H, credulis Bv 13 VBI VELVM TEMPLI SCISSVM EST R 14 maiores R calmina] ∗∗∗mina H, cum mina I 15 deflerat υ disscisso R 17 enident ( ̃ ex corr.) H archana libri popolas—adfuturus (i a m. 2) B 18 Moysi Arev. 19 adueniente∗(m eras.y H praeclaruit HB υ 22 a ex ea B primo v 2S mi- serere H, misere B 24 tu] om. Bv )

293
te solam liuidam non creauit. scriptura quippe uenerabilis dicit: Deus mortem non fecit. originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis et culpa genetrice procrearis, sed indulgentia nunc regnante consumeris.

Interea Domini spiritus iam de corpore migrarat ad tempus, frigidaque crucis in robore Christi membra pendebant, et adhuc furor arma non deserens inimicae manui lanceam subministrat ictuque nefario latus Domini plaga uiolauit infixa, altum uulnus aperiens ac defossum, per quod sanguis pariter et aqua fluxerunt. o quam catholico dogmati sociatur haec causa! o quantum Trinitatis fidei conueniunt haec sacramenta! corpus namque sanguis et aqua tria uitae nostrae sunt munera. omnes enim, qui Christo duci nos tradimus, in aquarum fonte renascimur eiusque corpus et sanguinem sumentes edimus ac potamus, ut templum sancti Spiritus esse mereamur. nam et Paulus apostolus ita loquitur dicens: an nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in nobis? quod ut Dominus iubeat templum nos inmaculatum gerere supplicemus, quatenus angustos et tenues tantus mansor sibi faciat idoneos et capaces. [*]( 2 Sap. 1, 13 16 I Cor. 3, 16 ) [*]( 1 libidam BI 2 Dominus HBv fecit] (f, c in ras.) H igitur] t 8. l. B 3 materiam HB conciperis] i, tx e corr. B, conceperis Col. Par. culpã B 4 genitricę B indulgentiam B consum∗eris (m eras.) B 5 VBI LATVS XPI LANCEA. PERFORATVR BH, de lancea in latere Christi v (latus GaU.) migrat RH, migranit B, migrarat v cf. v. 285 7 manui ex munui B, manus υ 9 altum om. B apperiens B dQfossum B sanguis ez -nil B = 12 10 et] om. B aquae B v satiatur B 11 qua̅antum B fidel H sacramenta] in marg. af secrata B, sacrata HBv 12 uitae] nostrae om. B 13 doce υ nos tradimus] nostram H, nostr⌇ B, nostro v in—edimus| in mg. add. B 14 eiusque] que eras. H, om. v 15 s. spirituB templum Hv, templam om. (?) B 16 Apostolas Paulus r 17 quoniam Bv spiritus sanctus HBv 18 ioba B 19 quatinus B 20 sibi om. B )

294

Postquam igitur thesaurum corporis pretiosi depositum sacer locus ille suscepit, qui Domino ibi iacente nobilis claruit, resurgente nobilior triumphauit, generatio fallaciae iam deuota consuetum sub impio corde nefas excogitans Christum nocturno silentio discipulis iactitat rapientibus auferendum, ut sicut ipse praedixerat, diem uulgaretur surrexisse post tertium. hac itaque Iudaei furtiua suspicione perterriti plurimam petunt custodiam sollertius adhiberi tumulique fores et ianuam fida nimis obsidione uallari. si nondum post crucis acerba supplicia, post ferri plagas et uulnera, post mortalem corporis sepulturam, cruentum, carnifices, implestis officium nec odium post innocentis exitum saturastis iniustum Dominumque potentiae singularis, qui totiens animas eduxit ab inferis, suam reuocaturum potius non probatis: in peiorem partem consilia uobis apta peragite, fouete sensibus dolos perfidiae nutrimentis ia armatos, sepulchri claustra signate, uigilias militares adponite, monumentum saxo praecludite cunctaque malignis, ut facitis, dispositionibus instruentes dicite: quis Deum poterit custodire, cui cuncta reserantur, nihil obstruitur? regnat in caelis, imperat fretis, dominatur et inferis. quid itaque, tumultus in-20 [*]( 1 DE LOCO SEPVLTVRAE CORPORIS DNI RH, Corpus Domini conditum h sepulcro adhibita castodia militari v posqaam B teaaurum (h a m. 2) H 2 ante Domino, a eras. B ibi] om. Hv 3 iam] eras. H, om. Bv 4 consuetum] om. B 5 rapientibus] ..* eras. H, om. Bv 6 resurrexisse B postertiam (t a m. 2) H 7 ac H, haec v, hac coni. Arev. Iudei B suspicione ex susceptione H* 8 petant H 9 acerua HIB u tn b corr. 11 implesti* B exit*um H, exitum v 12 saturasti\' B, saturatis Col. Par. que] qui v d**m̄*** potentiae H 13 quotiens :RΗυ eduxerit B 14 potins reuocaturum v concilia Hv 15 apta] om. B 16 sepnl clanstra B, sepulchris cl. B 17 monimtu (o ex u) B 18 dominum v 20 et] om. ΗΒυ itaqae perfldis v )

295
condite, perdis opus excubiis et labore? quid fidem niteris explorare, quam non uis, etiam cum probaris, admittere?

Interea illud triste post sabbatum coeperat dies inradiare festiuus, qui Domino dominanti gratissimus nomen ab eius maiestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus, quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem et resurgentis Christi uirtutem. sic enim liber Geneseos, rerum manifestus assertor, die septimo sabbatorum a suis requieuisse Deum dicit operibus. apparet ergo perspicue, quod caput orbis iste sit dies, a quo primario per ordinem definitum numeratur septimus sabbatorum, quem gloria regis aeterni tropaeo quoque suae resurrectionis inlustrans primatum cum religione concessum dierum censuit retinere cunctorum.

huius lucis ortu conspicuo mater uirgo cum ceteris mulieribus fideliter congregatis, quae munus pariter ferentes aromatum Domini uenerant ad sepulchrum, lacrimis ora sulcabant, pectus gemitibus commouebant. moxque locum conspiciunt sepulturae uacuum corpore iam patere, sed mira plenum redundare uirtute. de caelis angelus namque descenderat et [*]( 1 labore. (m eras.) H, laborS B finem v niteri.s H expoliare B 2 nobis etiam comprobaris ammittere B, nouis etiam c*nprobaris a.mittere (m eras.) H, quam noles etiam cum probare. am-\' mittere B, quam nobilis etiam comprobaris ammittere I, em. Iur., etsi iam comprobaris a. coni. Hartel 3 DE RESVRRECTIONE DXI BH, De resurreetione die dominico et angelo tumulis adstantibuB v Interea eoeperat i. t. Hv (ceperat H) 4 fest***is H, felix v iradiare festis quae 1 domino 8. J. B1 dominanti (i, corr. uid.) B 5 domi////nicus H 6 meruerit primus H 7 mumdi H reeurgenti H 8 hic enim v gene(gene in ras.) B manifestus] mundi\'| factus B 9 requieuisse (ie 8. L) H 10 caput om. R, capud B sit si B 11 definitus Bv 12 tropeo JB, tropleo (?) H, tropheo B 13 religione] li 8. I. B consuit H, consuit B 14 DE MVLIERIBVS QVAE VENERVNT AD MONV- MENTV ET DE VISIONE ANGELI R, om. H 15 fideliter] 8. Z. B qua HB, quia v 16 Domini] dum v uenerunt HBv sulcabant (t in ras. m. 2) B, sulcabat- comiuouebat Ηυ *ora (h eras.) H 19 namque angelus v )

296
a tumuli foribus euoluto mirabilis residebat in saxo, uultu flammeus, uestimentis albatus, ut gemina, uidelicet diuersitate resplendens terrorem pariter laetitiamque monstraret, terrorem profecto custodibus ignea facie comminatus, laetitiam quaerentibus Christum niuea uestis iucunditate blanditus. ergo mulieres angelica reuelatione firmatae Dominum gaudent reuixisse post mortem.

milites autem tali uisione perterriti uitam nequeunt retinere in ancipiti discrimine constituti desertaque continuo statione praecipites urbem repetunt, miracula referentes gratisque manifesta renuntiant. postquam fidem pretio uendiderunt, in fallaciam permutantur ignauam, moxque Christi discipulos nocturnae quietis insidiis aucupatos eum diripuisse confingunt dic, nefande custos et improbe, fare, scelerata legio, quid mediteris adstruere, quae studio pecuniam conquirendi foueam tui casus non uides et periculi, quantum supplicii merearis ignoras, cum mauis neglegens uideri quam uerax. constat enim te fuisse peruigilem, sollicitum, perspicacem, numquam lumina somno flexisse, nisi labori uicibus perfouendo proximus rite collega succederet, ita locum excubiis communisse, ut nullis adiri posse fraudibus appareret. num Christus, ut audes falsa uoce componere, nocturni operis tempore te quieto suorum manibus raptus est a sepulchro, cuius ibi [*]( 1 a* (d eras.) H tumuli ex tumulo B resedebat H 5 iocunditate RH1B blanditus] b in ras. B 7 post B autem] eras. H, om. V DE FVGA MILITV ET MEKDACIO BORYM R, om. H perterri H 8 ancipiti ex ancipite B ne nequeant f coni. Ludw. 9 petunt JB; repetunt om. H 10 **ferentur (re eras.) H, (feren in ras. m. 2) B, perferentes 1 Gall. 11 ignauam v, ignauiam B, ignau*am H, ignauia B 12 inaidias R occupatos H 14 meditaris H asstruere RB, astruere H peccuni* 4(a eras.) H, pecuniae Βυ 15 conquirend* H, conquirendae v coi Hv non uidea] **n fides B pericli Βυ 17 uera B enim] tunc m. al. in ras. B 18 nise ex nisi B 19 prorimos B suaderi B 20 nullus H, nullis ex nullus B posse. (t eras.) R, posse ex -set B num] nam si HBv 21 au.dia (i eras.) H nocturnis R, nocturnos H 22 te] eras. H, s. I. B, om. υ e sepulchro Bv )

297
lintea, cuius adiacent uelamenta, circa cuius residet angelica uirtus exuuias P an beatum corpus ille, qui rapuit, prius exuit et nudauit, celerius arbitratus detectum posse subduci quam ligatum, sicut manebat, auferri, cum sit mora furtis rapacibus inimica potueritque cautius et latenter cum suis quoque Domini uelamentis auferri. mentita est iniquitas sibi. habet tamen ista res gratiam figurati sensus egregiam. Iudaeis etenim Christum spiritaliter constat ablatum, quem nos tota mentis et pectoris deuotione portamus. plange, Iudaea, tuos itaque sacerdotes, plange ministros et populum, quae pro tan-I tis deserta flagitiis non iam tuba gaudebis, non unctu firmaberis, non sacrificiis perfrueris. cuius spe namque uirtutis tibi tuba perflabitur, cum regem uideas interemptum? quis unctus ultra iam dabitur, cum ipsius unctus amiseris principatum? quae uictima ferietur, cum uictima fuerit pastor ipse mactatus? discedat synagoga proprio iam colore fuscata: Christus sibi pulchram niueo decore sociauit ecclesiam.

haec honorem Mariae praesentat et gloriam, quae, Domini cum claritate perspicua semper mater esse cernatur, semper tamen uirgo conspicitur. huic sese Dominus ilico post triumphum [*]( 6 Psal. 26, 12 ) [*]( 2 ad excubias (ad 8. I. m. 2) R, eiuuias ex excubias H, exuu*ias (uu m. al. in ras.) B eiiuit PB, ex*uit H 3 aruitratus P 4 auterri] sequitur rasura duorum versuum, inceria litterarum uestigia adhuc exstant H maoebat auferri mentita v 5 cautis l P suisq; P 6 ini///qutas B 7 post iudois ras. in B 9 pectoris] corporis P portam P, portamus ex ras. H2 11 gaudebis] claugebus noa iuncta firmaneris P uncto ΗΒυ ante tuba ras, 1 hit. B, post tuba, tibi s. 1. B 12 namque] poenamque II 13 intemptum P 14 noctus iam ultra V uncti* B, unctis Por., uncti Gall. Arev. principatu. (I eras.) P 15 q̄**. H2 16 sinagoga libri 17 eclesiam P LAVS SCAE MARIAE MATRIS B, om. H 18 honere P Mariae* (s tras.) H praes**tat (en eras.) H praestat ad gloriam Bv Domici] om. PHBv 19 conipicuam P, proapicua Hv **semper (et? eras.) H oernitur H 20 seae] om. B hilico P postriumphum H )

298
resurrectionis ostendit, ut pia genetrix et benigna talis miraculi testimonium uulgatura, quae fuit nascentis ianua, dum uenisset in mundum, haec esset eius et nuntia deserentis infernum.

Mox deinde conuiuio cum quibusdam nelnt praeteriens uiator interfuit, atque confractione panis eorum se sensibus et oculis publicauit, quia. cum uerus ipse sit panis, illis luminibus innotescit, quos fides interior reserans ac detegens ad agnitionem Domini gratiae claritate perducit.

frequenter etiam diuersis temporibus et momentis manifestum sese discipulis demonstrauit: nunc uescentibus inopinus apparens, nunc obusti piscis et faui cibos accipiens, quatenus euidentius edoceret res esse corporis dapes, quas edendo uidentibus approbauit illa se membra nunc gerere, quae nuper gesserat ante.

Rursus idem, cum metuentes apostoli plebis, quae Dominum saepe negauerat, uiolentam sustinere saeuitiam, clausis domus ianuis permanerent, obseratis adstans foribus inprouisus, pacem cunctis dedit salutatione sermonis, ut afflictis laetitiam tribuens repensam, quod prophetica uoce signauerat, approbaret, [*]( 1 genitrix P miraculis B 8 inferna ΗΒυ 4 OVOD or FRACTIONE PANIS BIT DNS AGNITVS R, de fractione panis ubi dns fuit agnitua H, Christus discipnlis apparet, fauum et piscem manducat v vel utpreteriene B 5 confractione] in fractione Bv, in ex cum (?) H se om. BB 6 quia] p B cum] quod ΗΒυ illis] eras. H, om. υ 7 innotescet P nterior (a eras.) H reBerans] reserant P, inserens v detegens] alit! detgel in marg. R, detergens PH, detegens v 8 DE FAVO MELLIS ET PARTE PISCIS ASSI R, om. H 9 manifesta P 10 demonstrauit om. P abnsti B, adusti υ post conbusti sequuntur in P tale genus-Dei cf. p. 300, 9 11 fani cibos] faucibus P quatinus PB edoceret euidentias Ηυ edocere P 12 res] om. B sedendo P 13 *illa H nun B ante] mortem Ηυ, mortel B nnnp gefernt ante XY P 14 VBI INGREDITVR AD DISCIPVLOS CLAVSIS PORIBVS BH (post eaeuitiam inscr.), Christns ostendit plagas suas discipulis Par. Col. Rursus—saeuitiam in ras. B* contumentes P dna P, dm B 15 saepe dominum B niolentia P, uiolentiam H Par. Gall., uiolentà (a corr.) B clausi* (s eras.) H 16 obtrusis H, obstrusis Bv 17 laeuitiam P 18 repen.am H, repentinam v prophetia B adprobare P )

299
quia cor contritum et contribulatum Dominus non relinquet. moxque manus aperuit perforatas, plagam lateri nudauit infixam, ne phantasma crederent, si uulnerum indicia non uiderent.