Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Iam cum Iordanis denuo fluenta transgrediens Iudaeae semitam praeteriret, passim uulgus inmensum, et cateruas ab omni uarietate languoris sine nomine curauit innumeras, inflrmos accipiens et incolomes remeare concedens. nil igitur summo conferre difficile est de se sperantibus Deo, cui facultas. prona subpeditat ardua planare, curua dirigere, quod est superbos ad humiliora deponere, errantibus semitam demonstrare. Esaias namque propheta magnificus ita noscitur elocutus, Christi cum denuntiaret aduentum: et erunt, inquit, praua in directa, et aspera in uias planas. numquid de saxis aut sentibus aut inflexis uiarum prophetauit anfractibus, cum Christus ad saluandum uenerit mundum non in siluis et montibus, sed humanis gentibus constitutum? hoc est illud etiam uox clamantis in deserto, quod ammonet: parate uiam Domino, rectas facite semitas [*]( 9 Is. 4Q, 4, 14 ib. 40, 3 15 cf. ib. ) [*]( 1 Nam libri eum P denuo Iordanis v iudeam pteriret — P 8 langoris P Par., langeris (u a m. 2) H, -ia ex ea B i incolomes PREP, colomea B, columes v 5 domino Hv. 6 prona] om. B ardua] odnotat Iuretus; existimo ita emendari oportsre, pro quo habebat v. c. curua dirigere: quae postrema lectio, quamuis ferri possit, minus tamen apta est. nam curuum directo hic opponere woluit. non apparet quid uoluerit. 8 besaias P, Isaias v et agnoscitur P 9 Chriati] Hebrei P erunttB 10 inquid P, om. HBv 11 aat] au P inflezibuB P uiarum} rum pro in ras. H1 12 mundum] dum P ∘nan∗∗o (corr. m. 2} H 13 in ow, b 14 que B, quae r ammonet PR, am eras. in H, moaet B, monet « 15 parare HBv pararefacere Par. Gall. Arev. )

256
eius, uiam scilicet cogitationum et semitas uoluntatum, qua Dominus ad mundi cordis habitaculum recto gradiatur ingressu. cogitationes etenim et uoluntates uiae sunt operum, quae bonum cuiuspiam siue malum praecedere uidentur effectum. quicquid ergo uis denegat naturalis, diuinae facillimum subiacet potestati.

namque belua camelus inmensa sicut foramen acus exiguum pro tanti corporis mole non potest transmeare, sic opulentus diues et tumidus nequiret ad regna caelestia tenuem angusti callis introire per portam, nisi rerum prouidus gubernator, qui totum lege continet nec tenetur ipse sub lege, quem nulla umquam facies aspicit, sed ipse cuncta semper intendit, motos hac condicione discipulos talibus fouisset alloquiis consolator: apud homines hoc inpossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt; non omnibus quippe diuitibus patrimonium sui census est oneri, sed qui propriae malus est rector ubertatis. nam cum dicit Dominus per prophetam: aurum et argentum meum est, ostendit malum non esse quod eius est, si operarius illud bonus habuerit; nihil etenim differt, utrum bonis quis operibus nil dependat, an plurima malignis effundat. ille siquidem [*]( 18 Matth. 19, 26 17 cf. Ioel 3, 6 ) [*]( 1 scilicet cognitionum n uolamptatum (m exp. m. 8) H, uolumtatam B 2 graditor v 3 uolumptates (m exp. m. 2) H uie P, lacuna in B 4 bonam P 5 naturaliter uis d. v 6 potestati om. B DE COMPARATIONE DIYITIS BT CAHBLI B (P in cap.), om. rdl. camelis B, camel H inmense P 7 aquus P 8 si° (c a m. aZ.) B opulentur P timidus B nequiret PBB, nequi..t H, nequit v 10 legem P 11 facias P apicit H ipse** (ae eras.) BH 12 motus H ac P fouiset P 13 soconsolator B corr. m. 1 15 quoq; P succensus est meri P oneris Hv, honeria B 16 qui 8. I. R, illi qui v ppria P, proprie B rector est Hv, et>t om. B cum/II (quod eras.) H 17 p pphetam B 18 non esse malum HBv ei P eius** (ei* eras.) B operarius si B 19 bonum B nil B 20 nihil H )

257
suas tuto seruat opes et collocat, caeloque thesauros occulit ac recondit, ubi non edacis tineae, non aeruginis scabrae quicquam morsus absumit nec furibus ad furandum aditus reseratur effossus, qui ieiunis cibum, sitientibus potum, peregrinis ministrat hospitium, maestos solatur in carcere, fouet aegros in corpore, cunctisque largissimus sibi tantum pauper est et egenus. nec dubitare quia debet illam prorsus in caelum substantiam peruenire, quae sub uilissima pauperis forma Christo probatur impensa, quae detrimentis augetur, spargendo seruatur, perit ut maneat, uitam mortua repraesentat.

Interea dum populo Dominus comitante uallatus Hiericho fuisset egressus, duos oculis captos aspicit considentes in aggere, reddi sibi lumina postulantes. petebant itaque considentes, quia gressuum mobilitati confidere tenebrae reluctantur aduersae. nec cunctata uel paululum uirtus illa pietati nil abnuens, quae salutem consueuit inferre, qua fidem sentit ardere, diuturno lumina somno compressa uigili repente tactu perexcitat claustraque latentium sub fronte reserans fenestrarum intrante protinus die noctem reppulit caligantem.

Hinc sacra templi per moenia rursus obambulans caecis [*]( 1 tuto (n ex o) B qui coelo v tesauros P cooaltat Bv 2 recundit P edaces BH, . aedates B nec H(?)v aerngini B 3 absnmmit P 4 effossis H quiq;iunis P, ieionus B 5 ospitio meatos P consolatur B foues P 7 praas (r ex p m. al.) B 8 quod P 10 seniatar P mortui propsentat B 11 DB DVOBVS CAECIS B, de duobus cecis H, duorum caecorum curatdo b commitante P uallatux P hierichu B, hieri//// lacuna 8 litt. B 12 ingressus PH ef. Matth. 20, 29 s. cspicit B consedentes PBB 13 petebat P ita v, ras. in H confidentes Bv, /////fidentes H 14 quia] eras. H, q. B, om. v gressil B, gress∗∗∗ H mobilitate H, cum mobilitate conridere sed v, ras, in H reluctantur H (re eras.) Bv 15 cuncta P 16 abluens PH qua B, fort. quae cf. Carm. 17 conpraessa H reponte P, repaente B 18 perezitat P fenestri U P 19 pepnlit HBv cagants B 20 nr TEMPLO CAECOS ET CLAYDOS CTRAVIT BH, De ficu quae aruit Domini iussione b ) [*]( X. ) [*]( 17 )

258
dedit aspectum, claudis reformauit incessum.

post haec nobilium monumenta uirtutum, Dauiticam deserens ciuitatem, uenerat in loca Bethaniae, dieque remeans subsequente ad eius urbis denuo tecta pergebat. ficus haud procul a semita conexis frondium uelamentis umbrosa, cuius in robore cum nullum penitus pomum Dominus carnaliter esuriens inuenisset, iuhumanos arboris ramos non maledicto sauciat, sed praecepto condemnat increpans sic ineam: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. confestimque ficulnea sucis uiduata subtractis, infecunda protinus et deformis comarum posita dignitate peraruit. non tamen haec accipiamus ad litteram, licet manifesto credantur impleta, quoniam spiritalibus causis conuenit lex diuina. quid enim materies sine sensu peccauerat? praesertim quae fructum, sicut Marcus euangelista commemorat, incongrui ratione temporis non habebat: nisi ad instructionem Dominus nostrae utilitatis hoc ageret, qui factorum sermonumque parabolis uitale nobis iter ostendit. omnis igitur humanae conuersationis industria, quae Deo nil studet nutrire quod placeat, tamquam pigri stipitis arbor inutilis, plena fronde, non germine, lignis aequabitur concremandis, quemadmodum et illa ficus infructuosa consistens, quam dominus uineae qui eam plantauerat praecipiens amputari sub unius anni dimisit indutiis, ut, si fructum uel [*]( 8 Matth. 21, 19 14 cf. Marc. 11, 13 21 cf. Luc. 13, 6 s. ) [*]( 1 glaudis P reformare H cecir B incenaum conso r. (sic) P DE ARBORE PICI B 2 monimenta RH, -ni tx nu in B uir dauiticam (ctI a m. 2) P 3 uenerat om. B subseqaent. H ad euar urbis P 4 ficua] Bicut P a H1, haud corr. m. 2 8 in om. B ex] in Hv te] s. l. m. al. B 9 nascetur HBv aeternum v qui B 10 Bubtractus H 11 pera- 1 runt H 12 manifeste H (e, ex ae) Bx 13 diuina cognosci Bv qui* B 14 praesertimq; H 16 incongrae H, incongrue ex incongruBB B natione H 18 ostedit R 21 quem ammodum H ficus] sicut P 22 eum P 23 dimisit ut si fructum i industriis sero P )

259
sero redderet, permaneret; alioquin merito iam periret. at uero iuxta canticum psalmi dicentis: iustus sicut palma florebit et sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Exin oblatus est ei quidam cum furoris incommodo sermonis quoque subiacens detrimento, cui praeclusis faucium spiramentis nulla labiorum cymbalis uox sonabat, nihilque penitus ore denuntians tacendo mutam publicabat insaniam. sed conditor ille sidereus, infirma roborare consuetus, latronem angustiis anhelantibus inminentem a faucis obsidione decutiens, per aperta uocis itinera resolutae uinculis linguae plena reddidit loquaci libertate commercia.