Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Per media marinis fluctibus profunda latentia reuolutis in geminum latus undis et aequorea diuinitus aedificatione suspensis pedestris turba transiuit. stetit undique pontus ut murus et cognati gurgitis spoliata uelamine tellus permansit nuda, donec populus pelago gradiens absente per pelagus uestigiis hospitam peregrinis aquosae uiam carperet siccitatis. mutauit natura semitam iussa paululum relaxare constantiam, et innumera lubrici salis campos multitudo transgressa rude baptismatis mysterium nesciendo cernebat, quae per aquarum freta salubria duce Christo transiuerat. ita denique propheta cecinit illa significans: uox Domini super aquas multas. uocem igitur uerbum dici quis dubitat? uerbum patris autem [*]( 21 cf. Psalm. 28, 3 ) [*]( 2 circumfulsi RH 3 at tactus RHv 4 ramos H flamma∗ (s eras.) P, flammas R, flamina Par. frontibus H 6 DB VIRGA MOYSI I* SERPENTE VERSA R, DE VIRGA IW DRACONEM VERSA ATQ: nr SE REVERSA. H, de uirga eiusdem moysi in draconem uersa atque in ee reuersa v inmitem H, immitem PR 7 in draconem H que P, quS R, qua Hv sinno so P flex. uolumin∗ H, flexu uolumina v 10 spetiem P eorr. m. 2 motatione H 11 DB DIVISIONE MARIS R, DB SICCATO MARI POPVLO ISRAHEL. H, de siccatione maria populo Israel v 12 ml ge,ntl P corr: m. 2, a t n ingem,um H corr. m. 2 lati H 1 aediflcatone H corr. m. 1 14 unda P, nudo H 15 abssente H pelagos H 17 naturam H 18 salis] is ex os P 19 misterio H 22 ∗er∗ebat H, gerebat v patris om. n autem patris R )

184
Christum esse quis abneget? qui ueteris ac noui conditor testamenti inmensum primae legis abyssum suo patefecit aduentu, quatenus recentiore doctrina tamquam remotis undarum molibus intimis ac profundis sequens aetas nil periculi formidans per callem planae libertatis incederet iam secura.

Quid eiusdem plebis cateruas innumeras in desertis terrarum spatiis et totius uictus sterilitate damnatis cibos angelicos panemque caelestis gratiae referam consecutas, ubi nectareus aetheriae maiestatis nimbus inrorans populo dapes ex pluuiis et copiosas ex imbribus escas effudit.

Per squalentia rursus uiolentis arua feruoribus sitiens aestuabat exercitus, qua familiari semper ardore negatis fontibus iacens terra languebat, qua spem bibendi pariter ac uiuendi deficiens aquarum natura subduxerat: cum stupentis saxi uisceribus torpor inclusus spumantem subito fluctuanti caute redundauit in laticem siccaeque ieiuni marmoris uenae potum cunctis uomuere multiplicem. his tribus ergo rebus iam magna sui nuntians sacramenta mysterii Christus erat in pelago, Christus in pane, Christus in saxo.

Asella, uile pecus et stolidum, angelicae potestatis uisione [*]( 2 inmens∗m H, immensam Gall. Arev. abysum P 3 renensiore H 4 mollibus H pericli n 5 plane H, plane corr. m. 2 7 DE MANNA QVOD SIGNIFICABAT XPM: R, DB MANNA CELESTIS PLEBI DATA QVE SIGNIFICABAT XPM H, de manna caelitus oidem plebi data v 8 nictos H angelicos] 8. I. m. 2 H 9 pauemquae P caelis H1 caelestis corr. m. 2 10 aethereae v inrotans (r a m. 2) P 11 effudit v, effundi P, infudit R, infundit H 12 DE AQV A QVAE ET IPSA. XPI GEREBAT FIGVRAM- B, DE PRODVCTIOITE AQVAE DE PETItA H" auruca (u exp. m. 2) H scitiens P 13 qua] qui H ardor* H 14 qua] C quam H bibendo H 15 stupentes P 17 sic«teq; (a cras.. c a m. 2) P 18 uomere H iam rebus BH 21 DB ASINA BALAAM QVE HVMANE LOCVTA EST R, DE LOCVTIONE ASELLAE II (Balaam) v in H capitula 12 et 13 ordine inucrso se excipi- unt ac Btolidum n )

185
perterrita sessorem uerbis adloquitur, et rudentis linguae clamor inconditus humanae uocis affatibus explicatur.

Sol in medio caeli cacumine rapidos anhelantis nammae cursus infrenans contra Gabaon per insolitas diei moras dilato uespere lucem fixus adstrinxit, nec luna suis legibus mota pigrae stationis limen excedens ordinem consueti gressus exercuit, donec gladius uictoris exercitus hostilem funditus amputaret caelestis auxilii coniuratione uirtutem. famulantia denique uidebant ipsa iam sidera per similis uocabuli sacramentum Iesum Dominum nomine praecedente uenturum.

Heliam praeter naturae dispositum corui diurnis epulis transegerunt, alesque uoracis rostri rapacitati subiectus, qui facilem praedam cauo gutturi subministrat, ieiunis morsibus escam deferebat inlaesam. nunc Heliae bonus ac fidus, qui Noe quondam malus ac perfidus in terris abluit culpam in aquarum inundatione contractam. at ille Deo plenus existens, postquam miracula terris plura monstrauit suaque dignum successione per spiritum uelut hereditaria largitate propriae uirtutis munus transtulit in amicum, flammeis raptus equis et curribus per illos clarae serenitatis excessus, qua leuior puri tramitis uia nullos in aetherio campo feruentis rotae sulcos orbita demergente conseruat, dexteriora maioris spatii [*]( 1 affectibus H 3 ORANTE rav SOL STETIT AD GABAON R, de STATIONE solis SVB IESVNAVE Hv anelantis H 4 die moras P 5 aastrinxit R, a∗strinxit H 7 uictoris e exercitum H, eiercitum v 8 ra ampntauit P uirtntS R, uirtute H, nirtuti v 11 DE HELIA ET CORYO R, ..DB HELIA COEVIS MINISTRANTIBVS H pacto atque igneo curru in caelum recto addit v HeliS R, Helian P, Haelian H 12 noracis] In u. c. erat scriptum feracis rostri, sed postea a librario primae duae litterae dictionis feracis duobus punctis subnotatae et desuper apposita syllaba uo, ex quo effeci uoracis, quae lectio huic loeo apte conuenit Iur. rapacitatis R 14 inlesam PRH h non celiae P corr. m. 3 15 Noe] in ras. R1 16 deo om. v 18вucces.sioneHbereditariamlargitatem"19raptum H 18 succes∗sione H hereditariam largitatem v 19 raptum H eorr. m. 2 20 clare PH1 21 nnllus H 22 demerbe P dexteriora∗ H )

186
sic petiuit, ut triumphi caelestis axe resplendens humani limitis metam longa fretus uiuacitate contemneret. quam bene uocabulo pariter conuenienter ac merito Heliae claritati uel nomine fulgentis semitae maiestas arrisit! cui si Graio sermone queat una per accentum littera commutari, sol specialiter uideatur expromi.

i Ezechiae, regi iustissimo, in extremis uitae terminis constituto quindecim Dominus sua pietate uel iure annos addidit ad salutem mortisque claudens patefacta iam limina uitam in Occasu languentem ad ortus reuocauit originem.

Ionas in marinos fluctus anxiae puppis trepidatione iactatus uteroque sorbentis ceti reconditus, non sensit aquas in pelago constitutus, uitale scilicet sepulchrum ne moreretur ingressus, tutusque mitissima sub uoraci uentre custodia depositum dei uidebatur esse non praeda, hostilique salubrius protectione seruatus uenit ad terram uomitu, non carina. cui facto diuersitate contrario nauta feritatem praebuit, fera nauigium ministrauit.

Cum inspirante caelitus Deo trium puerorum una cordis intentio Babylonia sacra contemneret pariter ac negaret [*]( 1 spatiis sic P exhe (axe a m. 2) P, axae R 3 hac H helie H1, helie H2 4 semite Hl corr. m. 2 nomini PHv graio R, greco PHv 5 quaead P, qwat H ~ a m. 2 6 ex- * promi (i s. l. eras. uid.) P exprimi uideatar v 7 DE EZECHIA. BBGE CVI ADATCTI SVNT XV ANNI VITAE B, DE QVINDECIM ANNOS EZE- CHIAE ADDITIS H, de quindecim annis ad uitam regi desperato additis Ezechiae v 8 piaetate H ut saepe 9 sa.lntem (u eras.) H 10 occasam P langentem H 11 DE IONA IN VENTRE CAETI S, DE IOXA CETO VORANTE SERVATO Hv fiuctos H anxie H" corr. m. 2 12 sorbenti R sed cf. Carm. v. 193 coeti PRH 14 post depositum rasura 2 litt. in H dei] 8. I. P (m. 1 ?) 15 \'stilique H corr. m. 2 16 uomitu. (m eras.) H 17 teritatem H, ueritatem I 19 DE TRIBVS PVERIS IN CAMINO R, me TRIBVS PYERIS ET PERSECYTORE EORY IW PECYDEM VERSO H, do tribus. pueris in camino flamma saeaiente non tactis et persecutore eorum in pecudem uerso v inspirante P, sins pirante H, spirante Rv 20 babilonia R pariter] penitus v )

187
durumque mortis exitium tyrannicae legis atrocitate susciperet, cuius rabies Achaemenii furoris igne succensa torrentem fornacis propriae superabat ardorem, rogos uincti truduntur in medios pyra iuuenes non audente contingere, qui tantum corde feruentes uicerunt imagineum poena deficiente supplicium. o quanta est credentibus salus et gloria! flammis fidei plus calentis restincta torpuit uis camini.

Auctor igitur tam nefandi iudicii dignum facti supplicium non euasit. nam quia uecordi raptus insania humanae pietatis iura dispexerat, ferino uixit ritu per siluas et consortia pecudum sectatus agrestia aulici deliciosa conuiuii, pastus faeno, potatus fluuio permutauit, quem sub huius deformitatis aspectu hirsutum siluis et montibus septem uiderunt tempora peruagatum.

Nec minus Darn postmodum regnatons dum praeteritam furor imitatur insaniam, Danihel, Hebraeorum decus amplissimum, cum feris ieiunio stimulatis includitur et simplicis animae corpus innoxium saeuis uorandum morsibus deputatur. belua tamen facta mitis et placida, ne sanctos artus insano dente laceraret esuriens, coepit amare iam famem; uultusque [*]( 1 exicium R, exitum H 2 achamoenii P, achemenii RH 3 rogof cuncti PR 4 in medios PR, in medio. H rogo uincti (H) traduntur in medio v, rogos uincti truduntur in medios scripsi (cf. Dan. e 3, 21) pira PB 5 imaginum P deficientes P, deWente H imaginem poena deferente (deferiente Par.) eupplicium v • plus calentis 6 quantS H corr. m. 2 7 caelestis restincta (restina m. 1) torpnit P pL calentis a m. 2 ca.entis H salus, cum gloria flammis fldei plus candentes (uel cadentes), restincta etc. v 8 DB NABVCHODONOSOR R, DE NABVCHODONOSOR REGEM IN BOVEM CONVERSO H (post rasuram) c factis Hv 9 qui c 10 pecodum R 11 agrestia ministri regis aulici R (in quibus glossema inesse uidetur) deliciose H pasti H foeno libri 15 DE DANIHELE IN LAcr LEONVM R, DE DANIELO A FAMELICIS LEONIBVS CVSTODITO Hv 16 furori mutatur P\' imitat\' R, imitatus H daniel H hebreorum PH, ebreorum R amplissimam P 17 stumulatis H includetur H 18 saeuius I (?) v 19 platida H sancto astis H 20 famen P )

188
terribiles rabies mollita submittens atque in saeuis faucibus ira blandior conquiescens genuinae feritatis inmemores praedam seruare docuit tunc leones.

Dic ubi post talia tuae sunt leges, pertinax o natura, qui totiens tibi iura subtraxit? qui translatum nescire uirum iussit infernum, sterili maritae fecundam praestitit senectutem, ad aram sponte uenire conpulit pecudem, muliebrem effigiem in salis simulacra conuertit, ramos incendiis aestuantes non ardere monstrauit, uirgultum soluit in colubrum, per marinos fluctus pedestres patefecit incessus, pluentibus nimbis nectareum manna diffudit, ex arentibus saxi uisceribus undas eiecit, ora mutae quadrupedis humana effari uerba permisit, elementa defixis cursibus longa statione suspendit, uolucrum ministeriis hominem pauit et in caelum corusci equitatus axe perduxit, morienti iam regi tria uitae lustra donauit, feri praedonis in utero portum dedit esse naufragio, rore sidereo puerorum membra proluit in camino, regem uagum dumosa per pascua feris ac pecoribus fecit esse conuiuam, leones praedae parcere et rapinam docuit non amare? nempe rerum omnium conditori, cuius cuncta, seu nota, siue latentia uerbi constant machinis fabricata sui operis subiacent fundamenta; et sequitur iubentis imperium creatura quacumque nutu traxerit diuina sententia. [*]( 1 terribilis H Par. Arev. sumittens P, submittans B 2 uira P 4 VBI RECAPITVLAT SVPERIORES VIBTVTBS R, MIRACV- LORVM RECAPIТVLATIO H (praedictorum add. v) qui. (s eras.) P 5 toties P quis toties - quis translatum v 6 steril** ma ∗∗∗ H matri v 7 compulit uenire v 8 effigi«em H n eras. simulacra PR cf. v. 225, simulacrum Hv incendii P 9 colubrem H em corr. m. 2 ex im 10 nimb∗is H 12 ore P t ore fort. recte munae P humana] a, ex e P fari BHv axe 14 chorusci JB aequitatis f ep duxit P axae R 15 moriente-rege R tria ∗∗∗∗ (uite eras.) H, uitae Otn. v 16 naufragio P, naufrag.o (i eras.) H, naufrago B cf. Carm. 18 leonis B 19 prede H1 corr. m. 2 nampe Hl 20 conditori. H creatori omnium v seu latentia v 22 quecumq; P, quocumque Par. Gall. nutu traxerit PB, n. retraxerit H, naturae traxerit V 23 diuine H\' ę corr. m. 2, diuinae v )

189

Heu miseri, qui uanis cultibus inclinati Stultum sinistri cordis officium sculptis a se simulacris inpendunt factoremque proprium relinquentes suae manus uenerantur effigies! quis furor est? quae tanta mentes ludit insania, ut turpem uolucrem, obscenissimam bouem, tortum draconem et semihominem canem homo integer membris adoret?

Solem nonnulli nebulosis mentibus obcaecati rerum genitorem illa uolunt opinione censeri, quia terrarum tractus et spatia clarae serenitatis luce perfundens caeli plagas ac sidera flammigera lustrare uelocitate non cessat: cum ab ipsa potius instabili mobilitate, quam rapidis discursibus uagus ignis exercet, officium constet esse, non deum, quique certae dispensationis ordine custodito nunc oritur, nunc ad occasum horis uergentibus inclinatus uices cum nocte partitur. nec ubique semper est constitutus, quique nulla nascentis uidit mundi primordia, nisi peracto sine sole die iam gemino prouidus eum genitor a tertiae lucis instituisset radiare principio.

Sic etiam lunae superuacua plerique uota dependunt, quam crescere semper ac minui praefinitis mensium temporibus intuentur. [*]( 1 DE IDOLATRIA R, DETLET ELIMENTORVM IDOLORVMQ: CVLTORES Hv inclinatis RH 2 cultis (corr. m. 2) P 3 qui furor c 4 menti. H, menti Col., mentis Par. Gall. 5 obscenissimum v tortñ∗ C a m. 2) H 7 DE HIS QVI solem VENERANTVR BH (in scriptura continua), om. v et solem v nonulli P n a m. 2 8 opineone (-ni- corr. m. 2) P 9 desidera H 10 flammi gera. P gera a m. 2 non—mobilitate s. I. a m. 2 P ipsa (a ex i corr. m. 2) H 11 rapidis (is ex us corr.) H, rapidis (p ex b corr. m. 2) P 12 esse quam Dominum I v quippe Par. 0 Arev. certo Hv fort. recte cf. v. 263 13 ocasus (c 8. I. a Y m. 2) H oris R 14 inclinatur H 15 con stitutos H corr. m. 2 17 eum genitor RHP1 (genitus a m. 1), eum conditor c 18 DE HIS QVI LVXAE TOTA FERVNT R, om. Hv 19 pręftnitis (corr. ex -tus) H m∗en∗sũ∗ H (" a m. 2) 20 in*tuentnr ) [*](H)

190

Sic stellis quoque litare non desinunt, quae depulsae noctis abscessu matutinae lucis uultibus effugantur.

Hic aquarum cultor est, ille flammarum, sed species sibi natura contrarias non audent uicinas efficere, ne propriore discordia aut ignis ardentior latices debiliores exsiccet aut impar undis ingentibus rogus subito moriatur extinctus.

Alius arboreis radicibus aras instituens, dapes adponens ramos ac robora flebiliter orare non cessat ut natos, domum, rura, coniugium, famulos censumque custodiant. lignee, ligna quid obsecras? surdis operam disperdis exclamans, a mutis responsa nihil auditurus expectas, quae domorum constantiam illa tantum ratione sustentant, si securibus amputata pendentia culminum tecta suffulciant, aut focis adhibita sumendis dapibus famulentur accensa.

Nonnulli dementius holerum ueneratores existunt et in hortis numina rigantes arentia transplantatorum se deorum edocent ueros esse cultores. sed plura de talibus referre iam pudet, ne sanctae religionis in pagina dum numerosos [*]( 1 DE HIS QYI STELLIS LITANT R, om. Hx sacrificare litare R 2 abscessa P, abscessu. (m eras.) H matutine ae 3 DE HIS QVI AQVA COLVNT ET IGXBM R, om. Hx cultores stelle P fiammarum famularum P s. I. m. 2 sed despetiae (sed a m. 2) P, sed speties m. 2 in mg. 4 natura. (a eras.) R, natura (corr. ex -is) H audet B inimicas v prop*iore (r eras.) R, proprie H U cf. Neue Forml. II 114 6 inpar Hl inparendis (u am. 2) P rogoa H 7 DE CVLTORIBVS LVCORYM R, om. Hx arbore P adponens (p a m. 2) H 8 domos v 9 lign*ee (a eras.) R dopondis ligna quod Col. Par. 10 obssecras H disperdis P dependis a B m. 2, depe*dis H, dependis v 11 audituris H corr. m. 2 12 racione H pendentia (0 a m. 2) P 13 culminum P1 -na corr. m. 2 tecti H culmina tecti v subfulciant H 15 DB CVL- TORIBVS HORTORVM R, om. H" 16 kortis R, ortis H riga*ntes H tranplantatorum H sed eorum H -17 nero ee (8 a m. 2) V iam referre v 18 ne] scae cessitatem P a m. » in sanctae - p. H" religioni∗∗s H )

191
stultitiae castigamus errores, aut lilia nimio decore molissima rubus asper exurat aut per uiolaria florentis campi purpurea carduus et spinosis armatus aculeis paliurus exsurgat. igitur increpando iam satis est quod humanis erroribus coli monstra derisimus uel potius tales actus miserando defleuimus. nunc per incepti iuuat ire tramitis institutum montemque sublimem firmo gradu conscendere atque ad urbem, nostrae libertatis auctorem, totarum uirium studio peruenire. ipsa denique tranquillae pacis est domus, ipsa tutum salutis habitaculum, ipsa perpetuum libertatis hospitium. si enim de terrena mortalis regni ciuitate et a mortali fabricatore fundata poeta saecularium ita cecinit litterarum: Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi ? Libertas... quanto magis caelestium in ciuitate regnorum, quam Deus Dominus instituit fabricator, iura perpetuae libertatis esse credamus, de qua uates ait talium canticorum: aedificans Hierusalem Dominus, et in sequenti nihilominus psalmo similiter explanauit: lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion, quoniam confortauit seras [*]( 11 Verg. EcL I 26 17 cf. Psalm. 147, 12 s. ) [*]( L ent 1 lia (li a m. 2) P 2 floris (ent a m. 3) P cardus P 4 quod] qui v deriMimus P 5 nunc] Eihortatur semet ipsum inscribit v 6 iuuati re P ir*e (a eras.) H inatitatu* B • V r mentem sub (o, q; a m. 2) P sublimen PH fimo B 7 ad ▼ a et at H1 8 dirium (v a m. 2) P traquillae (n a m. 2) P * 9 domus eet pacis Hv totum PB, totum H habitaculom C crus.) B 10 liberatis** P, libertas (ti a m. 2) H ∗o∗p∗ium H, I obsequium v terrenana H mortalis habitaculi b regn* B 11 fundata (e o m. 2) P, fundate B poeta om. HI, poetq in msrg. d add. m. 2 13 nidendi libertas B uiuendi (d a m. 2) P 15 ds dñs. (d, corr.) P dens om. H 17 credemns v uatis Bl B aitaliorum P spiritualium b 18 nihilomminus H )
192
portarum tuarum. benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem, et cetera. audiamus ipsum quoque rerum omnium conditorem in euangeliis suis, sacrosancto sermone cuius esse memorarit hanc urbem: dico, inquit, uobis non iurare omnino neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierusalem, quia ciuitas magni regis est. tamquam si diceret mea, quod apertius dissimulauit exprimere ut humilitate sermonis culmen suae panderet maiestatis. ita enim cum doceret, am-10 monuit dicens: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. hic est ubi regia fuluis aula tholis inradiat, ubi petens accipit, quaerens inuenit, pulsanti mox panditur.

Hic ille pretiosus est lapis, qui ab aedificantibus reprobatus in anguli nitet capite constitutus: cuius onus nimis leue sentitur, cuius. iugum suaue plurimum conprobatur.

Igitur per digesta quaedam ueteris testamenti miracula retulimus, quaenam Pater Filii consortio sanctoque Spiritu secum gesserit constituto. per digesta similiter quaedam noui testamenti miracula referemus, quaenam Filius Paterno consortio sanctoque Spiritu secum gesserit constituto, ut deitatis una potentia inseparabili semper uirtute conspicua et [*]( 4 cf. Matth. 5, 34 s. 11 Matth. 11, 29 ) [*]( I I 1 filios tuos (i, i a m. 2) P, filios tuos H v, filiis tuis B 3 fort. euangelii sui sacrosancto sermone 4 dico autem v 5 inquid P, t inquid (corr. m. 2) H 6 tronus H 7 hierusalem P, iherusolymam I H, hierusolima B 8 sdiceret P 9 qui apertius v (quia fort. v in I fuerat) 10 com P ammonuit PBH 13 stolis H petens] potens H 14 aperitur H 15 DE LAPIDE ANGVLARI QVI EST XPS B, om. Hv heic Gall. pciosus R1 est] enim 0 17 comprobatur] Trinitatem adstruit aduersus Arrium et Sabellium v 19 quenamq; P 21 referimus P, referamus H 23 inseparabilis P )

193
simplici maiestate sit triplex, et triplici persona sit simplex. haec est fides uera et firma credulitas.