De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Fundit humo facilem nictum iustissima tellus-
  2. Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
  3. Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
  4. Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
  5. Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
  6. Induerit, totidem autumno matura tenebit.
  7. Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
  8. Et quantum longis carpent armenta diebus,
  9. Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
  10. Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
  11. Viuite felices et condita mente tenete.