De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Nulla dies usquam memori uos eximet aeuo:
  2. Mortalem eripiam formam et praemia reddam
  3. Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
  4. Non eritis regno indecores, nec uestra feretur
  5. Fama lenis , mecum pariter considere regnis.
  6. Vrbem quam statuo, uestra est : intrare licebit.
  7. Nusquam abero, et tutos patrio uos limite sistam:
  8. Idem uenturos tollemus in astra nepotes.
  9. Quae uero nunc quoque uobis , dum uita manebit,
  10. Praemia digna feram? non uobis numine nostro
  11. Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.