De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Mox etiam magni processit numinis astrum,.
  2. Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. .............. ...........
  3. Ille dies primus leti primusque salutis
  4. Monstrat iter nobis ad eum, quem semper acerbum,
  5. Semper honoratum cuncti[ celebrate fauentes.
  6. Annua uota tamen noctem non amplius unam
  7. Haut segnes uigilate, uiri, dapibusque futuris
  8. Luce palam cumulate piis altaria donis.
  9. Hac uestri maneant in religione nepotes.
  10. Iamque egomet patris sedes arcemque reuiso.
  11. Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
  12. Ore fauete omnes et huc aduertite mentem.
  13. E diuerso sedem quotiens uenietis in unam,
  14. Vndique collecti , pacem laudate frequentes.
  15. Cogite consilium , coeant in foedera dextrae,
  16. Qua datur pacis solum inuiolabile pignus.
  17. Discite iustitiam, aeterna in pace futurae
  18. [*]( 57 s. Aen. VI60 (sonans-numine) s. 58 Ge. I 483 59 Ecl. IV 61 (menses) 60 Ecl. IV 7, Aen. I 588 (claraque) 61 Ecl. IX 47 62 Aen. II 694 63 Aen. IV 169 (primusque malorum) 64 Aen. II 388, V 49 . 65 Aen. V 50, VIII 173 66 Aen. V 53, Aen. I 687 67 Aen. XI 64, IV 573, I 214 68 Aen. IX 153, XI 50 (cumulatque) 69 Aen. III 409 (hac casti) 70 Aen. II 760 71 Aen. III 250 72 Aen. V 71, VIII 440 73 cf. Aen. II 716 74 Aen. II 414, XI 460 75 Aen. XI 292 76 Aen. XI 293, 363 77 Aen. VI 620, XII 504 (aeterna gentes in pace futuraa) )[*]( 68 propiora C post v. 6 lacunam statuit Riesius 64 ad eo C aceraum C 65 caelebrate C 67 Ant C signes C 73 ueaientis C 76 Condatur eoni. Buecheler, qua detur Riesius, fort. dabitur )
    314
  19. Concordes animae , si non inrita dicta putatis.
  20. Nulla dies usquam memori uos eximet aeuo:
  21. Mortalem eripiam formam et praemia reddam