De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
  2. Non eritis regno indecores, nec uestra feretur
  3. Fama lenis , mecum pariter considere regnis.
  4. Vrbem quam statuo, uestra est : intrare licebit.
  5. Nusquam abero, et tutos patrio uos limite sistam:
  6. Idem uenturos tollemus in astra nepotes.
  7. Quae uero nunc quoque uobis , dum uita manebit,
  8. Praemia digna feram? non uobis numine nostro
  9. Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.
  10. Fundit humo facilem nictum iustissima tellus-
  11. Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
  12. Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
  13. Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
  14. Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
  15. Induerit, totidem autumno matura tenebit.
  16. Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
  17. Et quantum longis carpent armenta diebus,
  18. Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
  19. Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
  20. Viuite felices et condita mente tenete.