Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Explorant proprias alterno lumine formas.
  2. Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
  3. Vix unus reduci conuersus tramite planta
  4. Sternitur ad terram Dominum uirtutis adorans
  5. Atque sacerdoti uero sua protulit ora.
  6. Denique pontificum princeps summusque sacerdos
  7. Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
  8. Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper
  9. Quae sua sunt, fructus segitis et gaudia uitis.
  10. Cum residens caecus Timei filius illud
  11. Propter iter, Dominum per quod cognouerat ire,\'
  12. Vociferans crebro lumen clamore petisset
  13. Nec populo prohibente tacens, accedere iussus
  14. Ad Dominum palpante manu, uisumque recepit
  15. Et nullo ducente redit. quam fortiter instat
  16. [*]( 200 nichil B, hi nil L, nil Z\' se se (se s. I. a m. 2) B specu- u lanter ΓΚ oms (e a m. 2) B 201 alternoj 1 a m. 2 K ui 202 et M gratias A, gnates r ageret] a am. 2 K 203 onius A mox onns Wopk. coni. tramitae MT1,a tremite P planta MT1L1Z1, planus ΑΓ1, pronns in ras. T2K2P2, pronus rell. ct. Pros. 204 terras b dm̃ A 205 adq- MT E sacertoti A protolit(?) M 206 sacerdua M1T1K1 207 qui* (s a m.2) MTb, qui Ag, quia reU. cf. Pros. liuaminis Tl corr. m. 2, libraminis A, libanis Z corr. m. 2 autur M 208 ordinem 1 h LZ\'P mechisedech M, melcisetchd T, melchisedec ABZ, melchi sedhaec E, melchisedehc P 209 qui A sua 8. l. M2 P frnctus segitis M1T1 (segetia fructus corr. m. 2) AF1G1K1L1 Z1P1, segetis fructus rH uitis] is in ras. M2 210 dum cod. Arntz. thimei B T, tymei CDE, timei plerigue post timei ras. 2 uerb. in P 211 prope A iter s. l. in TZ contigerat A xpm (xp a m. 2) E quod dmn b 212 craebro T petiuit VI 213 io popo M tacens] ns in ras. a m. 2 M, tacet T cf. Pros. adcedere K1L1Z1 iusns A 214 manu. (m eras.) TK recipit MlTA )
    106
  17. Inportuna fides! quidquid res dura negarit,
  18. Sola frequens uotis oratio praestat honestis.
  19. Vnanimum panem sic ille petebat amicum,
  20. Qui foribus clausis per opaca silentia noctis.
  21. Obnixeque diu confidenterque neganti