Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Subiaceat uobis, quantum quod nomina uestra
- Scribat in aeterno caelestis littera libro\'.
- Ius est quippe Dei uitam praeponere factis.
- Nam merito cessante bono miracula nil sunt,
- Quae faciunt plerumque mali, quibus arbiter orbis
- \'Nescio uos\' dicturus erit, \'discedite cuncti
- Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
- Diuinum simulastis opus\'. sic tempore Moysi
- Carminibus quidam uanae Memphitis in oris
- Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
- Visibus humanis magicas tribuere figuras. [*]( 160 cf. Iuvenc. II 45 166 cf. Matth. 7, 23 )[*]( 158 uirtuti CP, uirtuti E sinsu M 159 famulis adnersitas n. A ueritas m1 160 hoc om. MT1Υ1 gaudite M1T1, ∗gaudete (a eras.) A uod q r corr. m. 2, quid ed. Spir. actor (1 eras.) C, t acer Z 161 subiciat Ab ed. Spiro 162 scribut MTE\'Gb1g, sp scripta A, scribta LZ (sit 8. l. m. 2), scripsit plerique, scribit nonn. rec. aeternũ M, aeternum T, ętherio e caelesti A litera BE 163 est] et MTl quipp∗e (a eras.) T deij at do P in mg. 165 faciunt] evan. fere in M plerique B urbis MT1, 1 orbes L 166 c nestio A dicturus A, dictus s t erit D discidite M, dicedite r s a m. 2, descedite L vers. a m. 2 add. in B 167 arteficis T1 corr. m. 2, artificis Υ1 rebusq; L\'Z\' 168 simolastis T, simulatis AO Reg. 1, a simulatis L, similastisEiG(sedcorr.)V o tęmpora Z corr\'.m.2moysinM, 1moyse∗ (n eras., e corr. in i m. 2) T, mosi uel mosis uel mosae editt. la U 169 carnibus MITI la uan∗ (e uel o eras.) M, uane (is a m. 2) T, uane BE1K1, uanae r1 LP, la uano H, uana (?) Z1, uanis rell. cf. Pros. nimfitis L, memfitis plerique horis MT 170 dau 1 bat A falsi Parrh. sched. Poelm. 171 humanas G maicas Sb1 )
- Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat,
- Clarificare domum, non escam sumere tantum,
- Ad quam tunc facili conuenerat ille precatu.
- Hic homo perspicuo distentus uentre tumebat
- Plenus aquae grauidamque cutem suspenderat aluus,
- Inclusam paritura necem; iam membra fluebant
- Adcrescente sinu, miserosque infusa per artus
- Turgida perflatum macies tenuauerat aegrum,
- Inque uteri spatium totus conuenerat hydrops.
103