Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima uitae est
  2. Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
  3. Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
  4. Semper adest semperque fuit semperque manebit
  5. In triplici uirtute sui. tunc caelitus illi
  6. Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
  7. Per loca mutati gradientes deuia callis
  8. In patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam
  9. Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
  10. Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
  11. Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
  12. Rex aperit (si iure queat rex ille uocari,