Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Neglegis et regi regum tua regna minaris.
  2. Ne tamen insano careant tua nomina facto,
  3. Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
  4. Herodes alius quod tu molire uidebit.
  5. Ergo alacres summo seruantes lumina caelo
  6. Fixa magi sidusque micans regale secuti
  7. Optatam tenuere uiam, quae lege futura
  8. Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.
  9. Thensaurisque simul pro religione solutis,
  10. Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
  11. Aurea nascenti fuderunt munera regi,
  12. Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.