Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA VII.

Apro et Vero Saluianus.

Officii sit an inpudentiae quod prius ad uos scripsi, quam a uobis ius scribendi acciperem, malo uestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. sed licet haec uere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in ueri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo paruis, ut ego sum, apud superiores, ut uos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur.