Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA VI.

Limenio Saluianus in domino salutem.

Etsi scio honestas mentes probi affectus non obliuisci ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro conuenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimaui, ut. legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris uideres, in te mei accenderes. dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. uale in domino.