Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA VI.

Limenio Saluianus in domino salutem.

Etsi scio honestas mentes probi affectus non obliuisci ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro conuenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimaui, ut. legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris uideres, in te mei accenderes. dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. uale in domino.

EPISTOLA VII.

Apro et Vero Saluianus.

Officii sit an inpudentiae quod prius ad uos scripsi, quam a uobis ius scribendi acciperem, malo uestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. sed licet haec uere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in ueri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo paruis, ut ego sum, apud superiores, ut uos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur.

nam cum ipsa scribendi rescribendique adsiduitas dandis uel maxime et reddendis obsequiis deferatur, multo necesse est humilius sit et obsequentius dare quempiam operam, ut officium prius deferat, quam expectare ut prius capiat, quia iuxta id, quod [*]( 1 V in mg. C 8 uideres Halmitts: uidens C uides suspi- catur Hartelius 11 domino. finit. item alia C 14 officiis ita C m. 1 15 mallo C 22 scriptos sed. s fin. punct. C 23 ipsa sed a in ras. duarum litt. C 26 ut C m. 2 add. )

215
supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare uideatur.

congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad uos prius scriberem. primum, quia turpiter ad honorem ambisse uiderer inferior: deinde, quod uos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum uestrorum dignitas uindicat, ut paene quicquid a uobis fit, nihil non recte factum esse credatur:

postremo, quod, etiamsi hoc consilio uos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id uos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat uos amico uoluisse honorem negare quam onus noluisse inponere.

quamuis emm honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et uincere, tamen quando inter tales, ut nos sumus, id est inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est, abundantioris cari*tatis rem maior facit, si minori cedat officio. haec, mi domini uenerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reuerentiae uestrae scribenda. ad uos putaui.