Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA V.

Catturae sorori Saluianus.

Etsi docente Paulo apostolo quid conueniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid uelle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post grauem diuturnumque morbum spem etiam praesentis uitae indepta es, quae futurae semper habuisti.

benedictus itaque dominus deus noster, qui semper spiritus tui custos nunc praecipue etiam carnis fuit et in te manens teque custodiens manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit, nec solum sancta sanctorum, sed etiam uestibula templi sui et circumsepta seruauit protectionemque suam latius fundens fecit salutem animae tuae usque ad sanitatem corporis peruenire.

quamuis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti terrestris uasculi infirmitatem obfuisse existimem, cuius fortitudo, ut scis, menti semper inimica est: ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto inbecillior carne esse coepisti. caro enim, inquit apostolus, concupiscit aduersum spiritum, spiritus aduersus \' [*]( 11 Rom. 8 28 Gal. 5, 17 ) [*]( 2 tui ex tu C corr. m.1 8 uindicare Baluzius: uindicari C .uale. finit. item alia C 9 III in mg. C 12 quo] atque suspieatur Hartelius 18 fort. benedictus{sit} itaque 19 custos ex custus C corr. m. 2 praecipuae C 21 perrexit sed. s. e scr. m. 1 0 C 27 inbicillior C item g. 5 et inbicillitas g. 4)

213
carnem: haec enim inuicem sibi aduersantur, ut non quae uultis, illa faciatis.

ergo si repugnante corpore quae uolumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. et uerum est. inbecillitas enim carnis mentis uigorem exacuit, et adfectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse uideatur hominem interdum non esse sanum. nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla diuinae indoli cum terreno hoste luctatio est. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi aduersario subiugato.

gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum. numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. uincentibus carnem tuam morbis mente uicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in uitam spiritus conseruaris.

extinctis in te forsitan cunctis humanarum temptationum incentiuis habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti, ut mihi non solum magna dei dispensatione, sed etiam magno munere et ante aegrotasse et nunc conualuisse uidearis. aegrotasti enim hactenus ad uirtutem spiritus confirmandam, securam forsan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata, ut posthac redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro ualere incipiat, ut iam temptatio non resurgat. uale. [*]( 15 Psal. 118 ) [*]( 3 carne in ras. C 5 uigorem mentis (non mentis uigorem ut cum edd. Halmius) C adfeotis sed s. d scr f m. 1 C 6 animarum de gub. dei 116, ubi hic locus repetitus est; (ibidem affectis et paulo post adfecto cum A retinui) 14 defecatae tue (sed . tue in ras.) C 15 liberae (-re carr. m. 1) ostuum C 16 existitisti C 20 forsitam C 21 natura C 24 securam Halmius: secura C 25 forsam C post hac sed 8. hac add. N m. 1 C 26 incolomitatem C 28 uale. finit C; sequitur in C epist. tertia ac tum demum sexta, cui praefixum est: item alia )

214