Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

79. Effugatus est timor omnis ex animis et ubique obtinet inpudentia. quicumque uoluerit scientiae sibi uindicat summam et profunda spiritus intra se esse deputat. omnes autem ex hoc docti et catholici uolumus uideri, si alios reprehendamus et inpios iudicemus. interdum etiam iudices eligimus de deo eos qui ignorant deum, et iactamus sancta canibus et mittimus margaritas ante porcos pollutis uidelicet auribus et animis diuina mysteria publicantes. quod utique ex uoto cedit inimicis, quibus cum ecclesiam nostram adire non liceat, per nos tamen sancta nostra conculcant. aperuimus ergo omnibus non portas [*]( 2 ) iustitiae sed maledicendi et obtrectandi aditum atque insolen- tiae uiam. et illos solos optimos iudicamus, non qui ne uer­ bum quidem otiosum de ore protulerint propter timorem dei, sed quicumque potuerint de fratribus latius et acerbius obtrec- [*]( 7 Ps. 106, 40 11 cf. I Cor. 2, 10 13 cf. I Cor. 6, 1. 7 14 cf. Matth. 7, 6 18 cf. Ps. 117, 19 ) [*]( 1 uera confessio humilitatis exemplumque salutis, deinde de seculi perturbationibua, denique (ad lin. 9) deflenda narratio de transgressioni­ bus populorum in mg. adscriptum in R conturbare (i s. e) OC con­ turbari Av 2 omnia om. Cv 3 conturbat Cv uelut] ut Cv 5 meftbra C 6 nouis] nobis V 7 adquiruntur (ad s. r.) () et om. A effesum (u s. e) C alt. est om. A obproprium R 9 effugatus ( £ |wptoTai) ROAV et fugatus Cv 10 uendicat OCp.c.,Av 13 interdum etiam iudicemus si eligimus V iudices om. Cv ele­ gimus 0 17 adire] audire r 18 nostra] iam 0 aperimus A 19 aditum] animum A 20 nonJ Ne R 22 quaecumque A acer­ uius 0 )

62
tare uel certe qui subtiliter et figuraliter momorderint et sub lingua sua posuerint laborem et dolorem, et uenenum aspidum fuerit sub labiis eorum.

80. Obseruamus inuicem diligenter non nostra sed aliena peccata, non ut plangamus sed ut inputemus et exprobremus, nec ut curemus sed ut amplius uulneremus. malos autem et bonos non ex moribus neque ex conuersatione sed ex partibus iudicamus, et ea quae placebant hodie in aliquo, crastino, si fuerit partis alterius, displicebunt, et qui laudabatur hesterno [*]( 2 ) culpabitur hodie. tum uero ea quae apud alios culpantur apud nos in admiratione habentur. ignoscimus autem omnia facile et libenter fautoribus nostris, etiamsi inpie committantur, ut in malis benigni uideamur et magnifici.

81. Facta sunt omnia sicut ab initio, cum mundus nondum erat per ordinem suum speciesque dispositus, sed cum erant confusa omnia et inconposita et potentem conditoris manum [*](2 ) uirtutemque poscebant. sumus ergo uelut in nocturno quodam proelio perexiguo lunae lumine utentes et ipso interdum inter­ uenientibus adsiduis nubibus obfuscato — sociorum et hostium agnitio nulla, nulla discretio — uel sicut in nauali certamine cum et uentorum rabies perurguet et fluctuum aestus adtollitur, inpulsiones contorum resultant, clamor nauticus intonat, fragor nauium concrepat, uulneratorum gemitus et aeris ipsius confun­ dit uniuersa mugitus et nec uirtuti tempus nec consilio locus est, ita nos quoque — miserum me! — inruimus in alterutrum[*]( 1 cf. Ps. 9, 28 2 cf. Ps. 13, 3. 139, 4 ) [*]( 1 qui subtiliter-p. 67, 8 lamentantur om. A 2 posuerunt V 5 in­ potemus (u s. 0) R 8 iudicemus Ca.c. eaque R placebunt R 9 fuerint partes Vp.c. externo R hesterno (he s. I.) 0 esterno V 10 exculpabitur R culpatur 0 culpabiter (u s. e) C 12 fautaoribus C auctoribus 0 18 praelio O et in ipso R ipsa Vp.c. 19 adsiduis om. v offuscato R,Va.c. offuscatio Vp.c. 20 agnitio nulla (nulla s. l. m2) C nulla agnitio v se certamine V 21 perurget RACV 22 contorum] cunctorum Cv 23 et] est R 24 consilii R 25 mise­ rum me (tcsO TOG "d8-cl\'Jç)] 0 (s. miserum) miserum me 0 miserrime V )

63
et mordemus inuicem ac laniamus, scilicet ut ab inuicem consumamur.

82. Sed fortassis plebs quidem ita est, sacerdos uero aliter. immo uero illud mihi nunc uidetur inpleri quod dictum est: factus est sacerdos sicut populus, quod aliquando in maledicti loco clicebatur. aut fortasse uulgus quidem ignobile et inperitum urguetur his malis, nobiliores uero quique in populo et uastiores aliter agunt. quin immo isti etiam mani- [*]( 2 ) festius et ualidius inpugnant sacerdotes; sed fortassis, quoniam etiam isti saeculi homines sunt adhuc, idcirco haec faciant, continentes uero nostri et in hoc ipsum, ut dicunt, uacantes deo quietius agant. isti uero etiam apertum bellum et certa­ men inpudens aduersum sacerdotes gerunt eo magis quo specie religiosi habitus facilius eis credi a uulgo etiam calum- niantibus potest, praecipue cum de fide, quae est summa rerum, quaestiones mouent. non illos dico, de quorum numero [*]( 3 ) esse etiam ego opto et desidero unus ex ipsis fieri, qui integro et sano proposito certamen pro ueritate suscipiunt, qui pro fide dei ceruices suas et animam ponunt; melior est enim talis pugna quae deo proximum facit quam pax illa quae separat a deo; propterea enim et mansuetum bellatorem inbet esse spiritus sanctus. non ergo de huiuscemodi bellato­ ribus dico, in quorum numero me quoque cupio inueniri.

83. Sed sunt quidam qui ingentes rixas mouent ex rebus uel sermonibus paruis, uel etiam non diuinis sed humanis motibus incitati. hi quam plurimos adsciscunt insaniae suae [*]( 5 Esai. 24, 2. Os. 4, 9 ) [*]( 3 sacerdos uero (6 oh :sps6c) B sacerdotes uero cet. v 4 nunc om. Cv 6 maledicto OCv 7 urgeatur R urgetur A V nobiles V qui*que 0 9 etiam quoniam v 10 istius seculi v faciunt V 11 nostri in ras. m2 C 12 apertius (cf. rranpiüç) Rp.c. 13 quos R 14 a uulgo credi Cv 19 animas 0 20 deum proximum faciat V 21 saeparat C 22 huiusmodi V 24 sed eos quidem qui ingentes- motibus incitati sibi quam plurimos adsciscunt Cv 26 hii RO )

64
aocios, dum contentioni atque insolentiae suae magnificum et uenerabile omnibus fidei nomen inponunt foedissimae inten­ tionis suae causam honestissimi huius uocabuli specie colo­ rantes. ex his ergo, ut mihi uidetur, et odio habemur inter gentes et, quod est grauius, nec habemus fiduciam dicendi quia oderunt nos gratis. sed et ipsi nostrorum populo pessime commendamur, et his praecipue qui uel honesti uel religiosi uidentur in plebe.

84. Hi enim cum aliquid aduersum quempiam de sacerdo­ tibus uel ministris dei culpabile uel reprehensibile ab istis qui supra dorsum nostrum fabricantur audierint, tamquam pro honestate ac religione animi sui exsecrabilius quod crimina­ tur accipiunt, et quod de uno iam crediderint id de omnibus [*]( 2 ) sentiunt. et facti sumus theatrum quoddam publicum non angelis et hominibus, sicut athleta dei Paulus dicebat, qui aduersum principatus et potestates agones desudabat, sed theatrum facti sumus abiectis omnibus et indignis et, ut ita dixerim, monstris et beluis per omne tempus et in omni loco, in plateis in tabernis in conuiuiis in consiliis. etiam usque ad ipsam scaenam — quod cum lacrimis dico — deducimur et a turpissimis atque inpudicissimis histrionibus inridemur, et nihil iam ita delectabile geritur in mimis, nihil ita grate cantatur in comoediis quam Christianus. [*]( 11 cf. Ps. 128, 3 14 cf. I Cor. 4, 9 16 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 insolentiae (in s. 1.) O 2 noment R 3 honestissimi Rp.c. 4 ho­ dio C 6 odorunt 0 et om. v 7 honeste Ra.c. 9 hii RO aliquis OC 10 ab istis om. v 11 fabricantav R fabricant v 12 ael et v religione Rp.c. execrabilius 0 ex§ecrabilius C criminan­ tur OV 13 iam de uno v de Ijuno C crediderint] ore ediderint V 14 sumus Rp.c. 15 athleata R dei om. R 16 aduersus R ago­ ne§ R agones (s paene euan.) C 17 abiectis \'omnibus (rccbi \'tolç «ovirjpot;) scripsi abiectis hominibus codd. v 18 omneş R 19 con­ uiuiis (ui pr. s. I.) C consiliis RC conciliis OV 20 schena 0 scenam RC dicam V 22 ita iam delectabile V 23 comoediis R co.mediis 0 comediis Cv cristianus 0 )

65

85. Hoc autem nobis inde descendit, dum nos inuicem inpugnamus, dum uidemur nobis nimis catholici, nimis fideles et zelo dei excitari, sed non sicut expedit, et certare pro deo, sed non sicut fas est nec ut lex certaminum continet, quia certamen nostrum in hoc uenit, ut uictoriam capiamus infa­ mem, ut tunc magis perdamus palmam, cum in certamine uicerimus. aut non legimus quia nemocoronatur nisi legi- [*]( 2 ) time certauerit? certanti sola non sufficit uirtus, nisi et artis athleticae instituta seruauerit. tu autem, ut uideo, pro Christo aduersum Christum pugnas. nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.

86. Daemones quidem usque adhuc cum inuocatur nomen Christi contremescunt, et ne nostra quidem malitia euanescere fecit uirtutem tanti nominis et potestatem; et nos non reuere- mur hoc nomen sed agimus omnia ad iniuriam tanti nominis, et pro eo quod mandatum habemus ita agere, ut uidentes homines opera nostra bona magnificent patrem nostrum qui in caelis est, nos uim praecepti in contrarium permutantes per contentioneS nostras blasphemari facimus in gentibus nomen dei.

87. Et quidem externa bella non metuo nec istam bestiam quae nunc insurrexit ecclesiis pertimesco — in quo inest .diaboli plenitudo —, licet ignes minetur, licet gladios intentet [*]( 7 II Tim. 2, 5 10 Rom. 2, 24; cf. Esai. 52, 5 12 cf. Iac. 2, 19 16 cf. Matth. 5, 16 ) [*]( 1 inde] interim R 2 pugnamus Oa.c. nimis et fideles v 3 ex­ petit C 6 tunc] hanc (a ex u) R 7 nisi qui V 8 sola om. Cv 10 notandum est uerba nomen enim-scriptum est omnibus codicibus hic tradita in fine capitis 86 textus Graeci exstare breuius formata 11 nos v cum codd. quibusdam detcrioribus 12 demones RO 13 con­ tremiscunt V,Cp.c.,v et ne nostrae quidem malitie R et iam quidem malitia C et iam quidem nostra malicia v uanescere RCv 14 facit in faciat m2 V pr. et] add. s. 1. ia R potestas Rp.c. 17 patrem] deum patrem 0 patrQ R 18 uim praecepti] diuinu preceptum v intrarium Ra.c. 19 dei] domini R 20 ad bestiam in codd. quibusdam deterioribus glossa de iuliano apostata exstat 21 exsurrexit CV 22 diabuli 0,Ca.c. diabolus Ya.c. ignis 0,Ca.c. gladius ROCa.c. ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 5 )

66
et bestias, licet cruces et praecipitia praeparet, licet super omnes qui ante se fuerunt persecutores crudelior fiat, licet noua suppliciorum genera exquirat: unum mihi est ad omnia ista remedium, una uictoria, libenter mortem suscepisse pro Christo.

88. Ad istud autem intestinum bellum quid agam nescio, quae mihi auxilia conparem, qui mihi sapientiae sermo succur­ rat, quod donum spiritus inuocem, quibus armis spiritalibus aduersum diaboli astutias me circumdem, quis Moyses extensis in monte manibus et crucis iam tunc simulacra praenuntians bella ista cohibeat, quis Hiesus castrorum dei probabilis mili­ tiae princeps, quis Dauid aut psallens in cithara aut in fundi­ bulo pugnans et a deo uirtute praecinctus ad bellum et digitos aptatus ad proelium, quis Samuhel orationibus caelum concitans. imbrem eliciens, tonitrua mouens — quis haec digne lamen- tabit et flebit?