Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

75. Quis conprehendere poterit eum qui uerbo et sapientia fabricatus est hominem et a se inuicem dissidentia in unum adduxit atque conposuit, miscuit terram spiritui et conpagi­ nauit animal uisibile et inuisibile, temporale et inmortale, terrenum et caeleste, contingens deum et non conprehendens, [*](1 cf. Ps. 11, 9 2 Prou. 25. 3 3 cf. Prou. 24, 27 (30, 4) 4 cf. Eph. 4, 18 11 Esai. 40, 12 13 cf. ibid. 66, 1. Act. 7, 49 14 cf. Esai. 40, 18. 25 15 cf. Pa. 32, 6. 103, 24 )[*]( 2 terram autem profundam OACv 3 ascendet (ava^oetai) scripsi cum codd. quibusdam deterioribus ascendit RCVv (cf. Prou. 24, 27) ascendat OA pro peccato scil. originali 5 perspiciet RCV respiciat OA alt. totam mentem (vouv õÀov) CVv, exp. R, om. OA 6 et quis est A **stantibus C 7 ot ubi] aut (ex ut) ubi R ljubi C 8 purgatus est 0 depurgati sunt Cv 9 bonis C hii R hi* 0 10 alt. intuere A 11 metitus RCo mensus OA Y palma ROCv 12 pugillg, (0 s. a) C 13 statara (an statura incertum) A requisitionis C 14 adsimilabitur sic codd. omnes 16 diffidentia V 18 et inuisibile om. R 19 terraenum C prae­ hendens V )

59
adproximans et longe positum? dixi, inquit, sapiens ef- [*](2 ) ficiar, Salomon, et ipsa sapientia longe facta est a me, longe plus quam erat. et qui adiecerit scien­ tiam adiciet dolorem, quia non tantum laetificant ea quae inuenta sunt per scientiam, quantum contristant illa quae effugiunt et conprehendi non possunt, sicut euenire solet his quibus adhuc sitientibus abstrahitur poculum.

76. Haec sunt quae mihi suadebant melius esse audire uocem doctorum quam supra uires fieri doctorem: si altitudo caelestium et puritas supernorum uix possunt capere clari­ tatem dei, cuius abyssus opertorium est, cuius tenebrae lati­ bulum, cum lux ipse sit totus et lucem habitet inaccessibilem, qui in omnibus est et extra omnes est, qui omne bonum est et supra omne bonum est, qui inluminat mentem et effugit mentem in tantum secedens quantum accesseris sensu sci­ licet, ut, dum ipse ultra refugit et abscedit, prouocet et inuitet ad interiora amatorem sui et amplius desideretur, dum iam quasi conprehensus elabitur.

77. Cum ergo talis et tantus sit quem quaerimus et quem desideramus, quem sequimur et ad quem festinamus, qualem oportet esse eum, per quem desiderantes animae accessum habere debent ad illum qui quaeritur et desideratur? mihi quidem ingens metus est, ne etiam de ipso thalamo sponsi foras proiciar conligatus manibus pedibusque, uelut qui mihi non praeparauerim indumenta nuptialia, sed qui temere inrepserim [*](1 Eccle. 7, 23. 24 3 ibid. 1, 18 11 cf. Ps. 103, 6 cf. Ps. 17, 12 12 cf. I Tim. 6, 16 23 cf. Mattli. 22, 11-13 )[*]( 1 et (a. I ad) R dixit R dixit C inquit salomon (om. sal. in lin. 2) v 2 solomon C 3 longe exp. R adiąecerit C adicerit A 4 adiciat A dolorem (ll).IYJp.a)] laborem OAV 5 quamtum Ca.c. 7 abstraitur (itur s. I.) R 10 possit v caritatem V 11 aby­ sus 0 12 habitat A 15 accesserit V sensui 0 sensus V 16 dum ut V 17 et] ut v 19 alt. quem om. OCv 20 et om. Cv festinemus Va.c. 23 me*tus R 24 mihi qui A )

60
[*]( 2 ) in medium recumbentium. et quidem — ut prodam aliquid eorum quae apud nos latent — et ego a pueritia inuitatus sum a deo et in ipsum iactatus sum ex utero ac de uentre matris donum maternae promissionis oblatus sum, et post haec per pericula confirmatus sum et desiderium eius in me conualuit et in id omnia concurrerunt. unde etiam ego obtuli me in possessionem ei cui fueram ex incunabulis mancipatus et a quo fueram de periculis liberatus; obtuli ei omnia mea. quid dico omnia? hoc quod habere solum uidebar: litteras et instituta liberalia, ex quibus hoc solum lucri habui, ut uiderer habere quod contemnerem et quibus Chri- [*]( 3 ) stum praeferrem. delectatus sum magis in uerbis dei et effecta sunt mihi eloquia eius sicut fauus mellis, et uocaui prudentiam et sapientiae dedi uocem meam. sed ne in ceteris quidem neglexi, id est iracundiam cohercere, refre- nare linguam, oculum pudicius agere, uentrem castigatius gubernare, calcare humanam gloriam. sed uelut insipiens loquor, dum non a uobis celatum uolo quod in his quidem prout potuimus studium gessimus non satis esse ceteris inferiores.

78. Philosophari uero secundum deum et scire animarum gubernacula continere et praeesse ceteris ac regere alios, cum ipse recte regentibus oboedire nondum didicerim, supra me esse negotium duxi praecipue in hoc tempore, in quo [*](3 cf. Ps. 21, 11 12 cf. Ps. 118, 103. 18, 11. Prou. 16, 24 13 cf. Prou. 2, 3) [*]( 1 ut prodam ont. V 2 uos v 3 de uentre matris meae et donum maternae V 4 domum R oblatus (i s. a) R 5 hoc v 6 in ipso A in om. V id om. 0 concurrerunt mihi V optuli 22G 7 incunabulis (in exp.) C cunabulis v 9 quid] quod ROAC 11 con­ tempnerem C,Oa.c. 12 praeferre BC 14 neç A 15 coercere R choercere Ca.c. frenare OA 16 pudicicius R (ci pr. 8. 1.), 0 pudicitius Cv castigantius Vp.c. castigatus uel castigatur A 17 sed haec uelut Cv inspiciens 0 18 a nobis v 21 filosophari R philo­ sofari C philosophari (a m2 et ri s. I.) 0 23 nondum] non V )

61
.uidemus homines huc atque illuc conuerti et conturbare omnia, ut nihil esse melius uideatur quam fugere e medio et latere. omnia enim inpugnat et perturbat inimicus et uelut [*](2 ) in caeca caligine bellum mouet, quo magis aduersum se inuicem dimicent membra, ut effugentur reliquiae, si quae illae sunt, caritatis, dum noua nomina nouis sacerdotibus adquiruntur et, sicut scriptum est, effusum est obpro­ brium super principes.

79. Effugatus est timor omnis ex animis et ubique obtinet inpudentia. quicumque uoluerit scientiae sibi uindicat summam et profunda spiritus intra se esse deputat. omnes autem ex hoc docti et catholici uolumus uideri, si alios reprehendamus et inpios iudicemus. interdum etiam iudices eligimus de deo eos qui ignorant deum, et iactamus sancta canibus et mittimus margaritas ante porcos pollutis uidelicet auribus et animis diuina mysteria publicantes. quod utique ex uoto cedit inimicis, quibus cum ecclesiam nostram adire non liceat, per nos tamen sancta nostra conculcant. aperuimus ergo omnibus non portas [*]( 2 ) iustitiae sed maledicendi et obtrectandi aditum atque insolen- tiae uiam. et illos solos optimos iudicamus, non qui ne uer­ bum quidem otiosum de ore protulerint propter timorem dei, sed quicumque potuerint de fratribus latius et acerbius obtrec- [*]( 7 Ps. 106, 40 11 cf. I Cor. 2, 10 13 cf. I Cor. 6, 1. 7 14 cf. Matth. 7, 6 18 cf. Ps. 117, 19 ) [*]( 1 uera confessio humilitatis exemplumque salutis, deinde de seculi perturbationibua, denique (ad lin. 9) deflenda narratio de transgressioni­ bus populorum in mg. adscriptum in R conturbare (i s. e) OC con­ turbari Av 2 omnia om. Cv 3 conturbat Cv uelut] ut Cv 5 meftbra C 6 nouis] nobis V 7 adquiruntur (ad s. r.) () et om. A effesum (u s. e) C alt. est om. A obproprium R 9 effugatus ( £ |wptoTai) ROAV et fugatus Cv 10 uendicat OCp.c.,Av 13 interdum etiam iudicemus si eligimus V iudices om. Cv ele­ gimus 0 17 adire] audire r 18 nostra] iam 0 aperimus A 19 aditum] animum A 20 nonJ Ne R 22 quaecumque A acer­ uius 0 )

62
tare uel certe qui subtiliter et figuraliter momorderint et sub lingua sua posuerint laborem et dolorem, et uenenum aspidum fuerit sub labiis eorum.

80. Obseruamus inuicem diligenter non nostra sed aliena peccata, non ut plangamus sed ut inputemus et exprobremus, nec ut curemus sed ut amplius uulneremus. malos autem et bonos non ex moribus neque ex conuersatione sed ex partibus iudicamus, et ea quae placebant hodie in aliquo, crastino, si fuerit partis alterius, displicebunt, et qui laudabatur hesterno [*]( 2 ) culpabitur hodie. tum uero ea quae apud alios culpantur apud nos in admiratione habentur. ignoscimus autem omnia facile et libenter fautoribus nostris, etiamsi inpie committantur, ut in malis benigni uideamur et magnifici.

81. Facta sunt omnia sicut ab initio, cum mundus nondum erat per ordinem suum speciesque dispositus, sed cum erant confusa omnia et inconposita et potentem conditoris manum [*](2 ) uirtutemque poscebant. sumus ergo uelut in nocturno quodam proelio perexiguo lunae lumine utentes et ipso interdum inter­ uenientibus adsiduis nubibus obfuscato — sociorum et hostium agnitio nulla, nulla discretio — uel sicut in nauali certamine cum et uentorum rabies perurguet et fluctuum aestus adtollitur, inpulsiones contorum resultant, clamor nauticus intonat, fragor nauium concrepat, uulneratorum gemitus et aeris ipsius confun­ dit uniuersa mugitus et nec uirtuti tempus nec consilio locus est, ita nos quoque — miserum me! — inruimus in alterutrum[*]( 1 cf. Ps. 9, 28 2 cf. Ps. 13, 3. 139, 4 ) [*]( 1 qui subtiliter-p. 67, 8 lamentantur om. A 2 posuerunt V 5 in­ potemus (u s. 0) R 8 iudicemus Ca.c. eaque R placebunt R 9 fuerint partes Vp.c. externo R hesterno (he s. I.) 0 esterno V 10 exculpabitur R culpatur 0 culpabiter (u s. e) C 12 fautaoribus C auctoribus 0 18 praelio O et in ipso R ipsa Vp.c. 19 adsiduis om. v offuscato R,Va.c. offuscatio Vp.c. 20 agnitio nulla (nulla s. l. m2) C nulla agnitio v se certamine V 21 perurget RACV 22 contorum] cunctorum Cv 23 et] est R 24 consilii R 25 mise­ rum me (tcsO TOG "d8-cl\'Jç)] 0 (s. miserum) miserum me 0 miserrime V )

63
et mordemus inuicem ac laniamus, scilicet ut ab inuicem consumamur.

82. Sed fortassis plebs quidem ita est, sacerdos uero aliter. immo uero illud mihi nunc uidetur inpleri quod dictum est: factus est sacerdos sicut populus, quod aliquando in maledicti loco clicebatur. aut fortasse uulgus quidem ignobile et inperitum urguetur his malis, nobiliores uero quique in populo et uastiores aliter agunt. quin immo isti etiam mani- [*]( 2 ) festius et ualidius inpugnant sacerdotes; sed fortassis, quoniam etiam isti saeculi homines sunt adhuc, idcirco haec faciant, continentes uero nostri et in hoc ipsum, ut dicunt, uacantes deo quietius agant. isti uero etiam apertum bellum et certa­ men inpudens aduersum sacerdotes gerunt eo magis quo specie religiosi habitus facilius eis credi a uulgo etiam calum- niantibus potest, praecipue cum de fide, quae est summa rerum, quaestiones mouent. non illos dico, de quorum numero [*]( 3 ) esse etiam ego opto et desidero unus ex ipsis fieri, qui integro et sano proposito certamen pro ueritate suscipiunt, qui pro fide dei ceruices suas et animam ponunt; melior est enim talis pugna quae deo proximum facit quam pax illa quae separat a deo; propterea enim et mansuetum bellatorem inbet esse spiritus sanctus. non ergo de huiuscemodi bellato­ ribus dico, in quorum numero me quoque cupio inueniri.

83. Sed sunt quidam qui ingentes rixas mouent ex rebus uel sermonibus paruis, uel etiam non diuinis sed humanis motibus incitati. hi quam plurimos adsciscunt insaniae suae [*]( 5 Esai. 24, 2. Os. 4, 9 ) [*]( 3 sacerdos uero (6 oh :sps6c) B sacerdotes uero cet. v 4 nunc om. Cv 6 maledicto OCv 7 urgeatur R urgetur A V nobiles V qui*que 0 9 etiam quoniam v 10 istius seculi v faciunt V 11 nostri in ras. m2 C 12 apertius (cf. rranpiüç) Rp.c. 13 quos R 14 a uulgo credi Cv 19 animas 0 20 deum proximum faciat V 21 saeparat C 22 huiusmodi V 24 sed eos quidem qui ingentes- motibus incitati sibi quam plurimos adsciscunt Cv 26 hii RO )

64
aocios, dum contentioni atque insolentiae suae magnificum et uenerabile omnibus fidei nomen inponunt foedissimae inten­ tionis suae causam honestissimi huius uocabuli specie colo­ rantes. ex his ergo, ut mihi uidetur, et odio habemur inter gentes et, quod est grauius, nec habemus fiduciam dicendi quia oderunt nos gratis. sed et ipsi nostrorum populo pessime commendamur, et his praecipue qui uel honesti uel religiosi uidentur in plebe.

84. Hi enim cum aliquid aduersum quempiam de sacerdo­ tibus uel ministris dei culpabile uel reprehensibile ab istis qui supra dorsum nostrum fabricantur audierint, tamquam pro honestate ac religione animi sui exsecrabilius quod crimina­ tur accipiunt, et quod de uno iam crediderint id de omnibus [*]( 2 ) sentiunt. et facti sumus theatrum quoddam publicum non angelis et hominibus, sicut athleta dei Paulus dicebat, qui aduersum principatus et potestates agones desudabat, sed theatrum facti sumus abiectis omnibus et indignis et, ut ita dixerim, monstris et beluis per omne tempus et in omni loco, in plateis in tabernis in conuiuiis in consiliis. etiam usque ad ipsam scaenam — quod cum lacrimis dico — deducimur et a turpissimis atque inpudicissimis histrionibus inridemur, et nihil iam ita delectabile geritur in mimis, nihil ita grate cantatur in comoediis quam Christianus. [*]( 11 cf. Ps. 128, 3 14 cf. I Cor. 4, 9 16 cf. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 insolentiae (in s. 1.) O 2 noment R 3 honestissimi Rp.c. 4 ho­ dio C 6 odorunt 0 et om. v 7 honeste Ra.c. 9 hii RO aliquis OC 10 ab istis om. v 11 fabricantav R fabricant v 12 ael et v religione Rp.c. execrabilius 0 ex§ecrabilius C criminan­ tur OV 13 iam de uno v de Ijuno C crediderint] ore ediderint V 14 sumus Rp.c. 15 athleata R dei om. R 16 aduersus R ago­ ne§ R agones (s paene euan.) C 17 abiectis \'omnibus (rccbi \'tolç «ovirjpot;) scripsi abiectis hominibus codd. v 18 omneş R 19 con­ uiuiis (ui pr. s. I.) C consiliis RC conciliis OV 20 schena 0 scenam RC dicam V 22 ita iam delectabile V 23 comoediis R co.mediis 0 comediis Cv cristianus 0 )

65

85. Hoc autem nobis inde descendit, dum nos inuicem inpugnamus, dum uidemur nobis nimis catholici, nimis fideles et zelo dei excitari, sed non sicut expedit, et certare pro deo, sed non sicut fas est nec ut lex certaminum continet, quia certamen nostrum in hoc uenit, ut uictoriam capiamus infa­ mem, ut tunc magis perdamus palmam, cum in certamine uicerimus. aut non legimus quia nemocoronatur nisi legi- [*]( 2 ) time certauerit? certanti sola non sufficit uirtus, nisi et artis athleticae instituta seruauerit. tu autem, ut uideo, pro Christo aduersum Christum pugnas. nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.

86. Daemones quidem usque adhuc cum inuocatur nomen Christi contremescunt, et ne nostra quidem malitia euanescere fecit uirtutem tanti nominis et potestatem; et nos non reuere- mur hoc nomen sed agimus omnia ad iniuriam tanti nominis, et pro eo quod mandatum habemus ita agere, ut uidentes homines opera nostra bona magnificent patrem nostrum qui in caelis est, nos uim praecepti in contrarium permutantes per contentioneS nostras blasphemari facimus in gentibus nomen dei.

87. Et quidem externa bella non metuo nec istam bestiam quae nunc insurrexit ecclesiis pertimesco — in quo inest .diaboli plenitudo —, licet ignes minetur, licet gladios intentet [*]( 7 II Tim. 2, 5 10 Rom. 2, 24; cf. Esai. 52, 5 12 cf. Iac. 2, 19 16 cf. Matth. 5, 16 ) [*]( 1 inde] interim R 2 pugnamus Oa.c. nimis et fideles v 3 ex­ petit C 6 tunc] hanc (a ex u) R 7 nisi qui V 8 sola om. Cv 10 notandum est uerba nomen enim-scriptum est omnibus codicibus hic tradita in fine capitis 86 textus Graeci exstare breuius formata 11 nos v cum codd. quibusdam detcrioribus 12 demones RO 13 con­ tremiscunt V,Cp.c.,v et ne nostrae quidem malitie R et iam quidem malitia C et iam quidem nostra malicia v uanescere RCv 14 facit in faciat m2 V pr. et] add. s. 1. ia R potestas Rp.c. 17 patrem] deum patrem 0 patrQ R 18 uim praecepti] diuinu preceptum v intrarium Ra.c. 19 dei] domini R 20 ad bestiam in codd. quibusdam deterioribus glossa de iuliano apostata exstat 21 exsurrexit CV 22 diabuli 0,Ca.c. diabolus Ya.c. ignis 0,Ca.c. gladius ROCa.c. ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 5 )

66
et bestias, licet cruces et praecipitia praeparet, licet super omnes qui ante se fuerunt persecutores crudelior fiat, licet noua suppliciorum genera exquirat: unum mihi est ad omnia ista remedium, una uictoria, libenter mortem suscepisse pro Christo.

88. Ad istud autem intestinum bellum quid agam nescio, quae mihi auxilia conparem, qui mihi sapientiae sermo succur­ rat, quod donum spiritus inuocem, quibus armis spiritalibus aduersum diaboli astutias me circumdem, quis Moyses extensis in monte manibus et crucis iam tunc simulacra praenuntians bella ista cohibeat, quis Hiesus castrorum dei probabilis mili­ tiae princeps, quis Dauid aut psallens in cithara aut in fundi­ bulo pugnans et a deo uirtute praecinctus ad bellum et digitos aptatus ad proelium, quis Samuhel orationibus caelum concitans. imbrem eliciens, tonitrua mouens — quis haec digne lamen- tabit et flebit?

89. Hieremias nempe aliquis nouam lamentationem pro nostra noua hac captiuitate conscribens exclamet iterum ad deum et dicat: parce, domine, populo tuo et non tradas in obprobrium hereditatem tuam, ut domi-[*](7 cf. I Cor. 12, 8 8 cf. Eph. 3, 7 cf. ib. 6, 11 9 cf. Ex. 17, 11 11 cf. Ios. 5, 14 12 cf. I Reg. 16, 16 et 17, 49 13 cf. Ps. 17, 33. 40 et 143. 1 14 cf. I Reg. 12, 17. 18 19 Ioel 2, 17 )[*]( 1 precipiciam Ca.c. 2 omnes om. R fuerint v 3 suppliciorum noua genera O 4 suscipisse 0 6 istum 0 istut Ca.c. 7 qujie (i s. ąg) mihi sap. 0 8 donum] bonum R U diabuli OC astutias (lAE&oSetas)] astutiam 0 moses Ca.c. 10 in monte (hl tou opous)] in montem OV 11 ifis C\'0 ihesus V iesus v deij et add. V 12 cythara OCv fundibalo OV fundibula v 13 uirtutem V prae­ cinctum V digitos aptatus (\'robç oaxttiXous Yu(jivaSofj. £ vo;)] digitis (p.c ) aptatus R digitos aptatos OV,Ca.c. 14 Samuhel] helias codd. quidam deteriores oratibus 0 orantibus V 15 lamentauit O,Ra.c. lamentabitur Cv 16 flebitur C fleuit O,Ra.c. 17 hieremia? C nemphe C,Ra.c. aliquis (s. is add. a) noua lamentatione pronam noua (8. noua add. ut) hanc captiuitatfi C 18 hacJ ac V,Oa.c. 19 deum] dnm 0 et ,dicat om. v 20 tradas] des V utj et R )

67
nentur eorum gentes. quis pro nobis Noe et Danihel et [*](2 ) Iob orabit ad dominum, ut cesset et quiescat parumper a nobis ista uastatio, ut aliquando redeamus ad nosmet ipsos et uelut depulsa ab oculis caligine recognoscamus quod unius patris filii, quod fratres sumus, ut non iam ultra populus dei ludas et Israhel dicatur nec Roboam et Hieroboam nec Hierusalem et Samaria, quae nunc in captiuitatem traduntur, nunc domi lamentantur?

90. Et ego quidem fateor inualidissimum me esse ad huiusce- modi proelia et propterea terga me dedisse confiteor. unde et uelans faciem meam confusione sedi singularis, quia amaritu­ dine repletus sum. quaesiui et tacere tamquam intellegens quod tempus malum sit, quia recalcitrauerunt dilecti et facti sunt filii discedentes. uitis quoque laeta palmitibus et uitis [*]( 2 ) uera, tota fructifera in amaritudinem uersa est et diadema decoris conuersum est in ignominiam; signaculum dexterae meae et corona gloriationis in confusionem facta est mihi. si .uero quis alius audacter et fortiter huiuscemodi proeliorum paratus est subire certamina, hunc ego et beatum dico pro confidentia sua et prae me fero.

91. Illorum uero bellorum nondum facio mentionem, quibus [*]( 1 cf. Ezech. 14, 14. 20 11 cf. Thren. 3, 28 et 1, 20 13 cf. Mich. 2, 3 cf. Deut. 32, 15 14 cf. Os. 10, 1. Hier. 2, 21 15 cf. Sap. 5, 17 et Os. 4, 7 16 cf. I Cor. 9. 2 17 cf. I Thess. 2, 19 21 Illorum-p. 68, 17 subleuarej cf. Aug. c. Iul. Pel. II 7 (XLIV 677 M) ) [*](1 gentes eorum Ov et pr. om. v 2 orabant 0 cessit Ca.c. 3 nosmet ipsos] nos R 4 et om. 0 repulsa V recognuscamus Ca.c. 6 isrl R ljisrt C israel V hyeroboam C 7 hyerusalem C iherusalem V 9 inualedissimum Ca.c. me om. A ad] ab R 10 proelio Rp.c. unde om. V 11 sedi-amaritudine om. R sedi ex sed hi 0 12 quaesii R,Ca.c. quaesiui et tacere (sCiirfjOcx y.o.t ouDjiTjcai)] qua si non tacerem V 13 recalcitauerunt Ra.c. 14 discen­ dentes ROa.c. descendentes Cp.c. 15 deadema Ca.c. 17 meae] taae A 18 audaciter C proeliorum] praemiorum V 19 subicere Ca.c. et exp. C 20 praemia fero Cp.c.,v 21 bellorum] uerborum Aug. I. c. ) [*]( 5* )

68
, intra nosmet ipsos propriis uitiis ac passionibus inpugnamur et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urguemur, nunc latenter nunc etiam palam prouocantibus ubique et inritantibus rerum uisibilium inlece­ bris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, caeni sui foetorem uenis capacioribus exhalante, sed et lege peccati, quae est in mem­ bris nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam, quae intra nos est, captiuam ducere studet, ut spoliis eius cedat quidquid illud est. quod in nos beneficio diuinae ac [*]( 2 ) primae illius conditionis influxit. unde uix aliquis fortasse longa se et destricta regens philosophia et paulatim nobilitatem animae suae recolens naturam lucis, quae in se est humili huic et tenebroso luto coniuncta, reuocet ac reflectat ad deum; uel si certe propitio eo agat, utrumque pariter reuocabit, si tamen longa et adsidua meditatione insuescat sursum semper aspicere et deorsum male trahentem ac degrauantem materiam [*]( 3 ) sibimet adstrictam frenis artioribus subleuare. prius autem quam hoc obtineat et ut, in quantum fieri potest, ceteros homines cordis puritate praecedat, praeesse his uelle non debet, quorum se purgatiorem esse non sentit, nec tutum putare mediatorem effici populi apud deum — quod est speciale officium sacerdotis —, nisi se proximum et amicum uideat dei. [*]( 1 intra-l. 7 repugnante] cf. Augustini op. imperf. c. Iulianum I 67 (XLV 1089 M); intra-l. 10 influxit] cf. ibid. VI 14 (XLV 1528 M) 2 cf. Phil. 3. 21 et Rom. 7, 24 5 cf. Ps. 39, 3 6 cf. Rora. 7, 23; August. op. imperf. I 69 (XLV 1092 M) )[*]( 2 et post huius s. t. 0 3 morti V urgemur R Y 5 et ante luto add. Y fecis CO caeni sui] censui Oa.c. faetorem C tetorem 0 facto R 6 capatioribus OC exalante OA exalantes C exhalantes v 7 legis RIege C,Oa.c. legem A m. rec. repugnantem A,Oa.c. repugnanti V 9 quicquid Cp.c.,v in nobis R 10 inluxit OCv 11 districta OACV regens] ligans Ap.c. filosophia R phylosophia 0 philosofiam Ca.c. et om. R 13 coniunctam A m. rec. 14 uel] et v cum codd. quibusdam deterioribus eo] deo Aug. reuocauit 0 15 assidua Cp.c. insuescit v 17 astrictam A )
69

92. Uerum unde in hunc metum uenerim, ne forte me arbitremini plus iusto esse meticulosum, indicare uobis debeo, ut non tam timidum me quam consulentem mihimet iudicetis. deus cum ad Moysen loqueretur in monte plures quoque alios cum eo iussit ascendere, in quibus erat et Aaron cum filiis suis sacerdotibus et septuaginta presbyteri ex senioribus, qui omnes adstantes eminus iussi sunt adorare, prope uero acce­ dere Moyses solus iubetur nec alius cum eo ullus ascendere. ex quo manifeste indicatur quod non est cuiuslibet proximum fieri deo, nisi sit aliquis qualis Moyses, qui capere in semet ipso possit gloriam dei. sed et antea, cum primum legis latio [*]( 2 ) pararetur, ceteros quidem tubarum sonus et fulgura ac tonitrua perstrepebant, caligo quoque et fumus montis ardentis et metus ac terror horribilis, ita ut uel bestia, si montem contigisset, lapidaretur — et ita procul adstantibus magnum eis erat uel sonitum uocis audire, et hoc sanctificatis cum omni diligentia et cautela —, Moyses uero solus et montem ascendit et nubem ingreditur et flagrantibus nusquam flammis aduritur et tabulas suscipit, ad multitudinem quidem uulgi tabulas litterae, ad eos autem, qui capiunt quae sunt spiritus, tabulas scriptas spiritu dei uiui.