Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. vel reges saperent vel regnarent sapientes.’
  2. estne ille e numero paucorum qui diadema
  3. sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
  4. contigit ecce hominum generi gentique togatae
  5. dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
  6. iustitia regnante viget. parete magistro
  7. sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
  8. utque superstitio veterum procul absit avorum,
  9. nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus
  10. emineat magnique inmensa creaverit orbis.
  11. num melius Saturnus avos rexisse Latinos
  12. creditur, edictis qui talibus informavit
  13. agrestes animos et barbara corda virorum?
  14. ‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras,
  15. occultate senem nati feritate tyranni
  16. deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
  17. ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
  18. vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
  19. procudam chalybem, necnon et moenia vestri
  20. v.1.p.354
  21. fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.