Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. aut elementorum naturam, quae Patris ars est
  2. omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
  3. vir solus cui cura fuit ne publica morum
  4. plaga cicatricem summa leviter cute clausam
  5. duceret, et latebram tabentis vulneris alte
  6. inpressam penitusque putri de pure peresam
  7. iuncta superficies medico fallente foveret,
  8. sed studuit quo pars hominis generosior intus
  9. viveret atque animam letali peste piatam
  10. nosset ab interno tutam servare veneno?
  11. illa tyrannorum fuerat medicina, videre
  12. quis status ante oculos praesentibus ac perituris
  13. conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
  14. heu, male de populo meriti, male patribus ipsis
  15. blanditi, quos praecipites in Tartara mergi
  16. cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
  17. v.1.p.352
  18. ast hic imperium protendit latius aevo
  19. posteriore suis cupiens sancire salutem.
  20. nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset
  21. publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si