Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit,
  2. qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque
  3. corporeum Christum, per sex septena virorum
  4. nomina descendens et venam sanguinis alti
  5. ex atavis longo texens per stemmata filo.
  6. septimus hebdomadi venit superaddere sextae
  7. hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum
  8. cuncta remittentem contractibus inlaqueata
  9. multimodis, hominemque hominis de morte levantem,
  10. inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
  11. vir solus perfectus adest atque integer Iesus,
  12. cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo
  13. perficeret mortale genus virtute perenni.
  14. hic ille est nobis qui septima sabbata conplet,
  15. ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat,
  16. quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
  17. curramus notis gradibus regumque sequamur
  18. progeniem: Christum invenies de carne parentum
  19. effluxisse hominum, qui sit de semine David,
  20. stirpe recensita numerandus sanguinis heres.