Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. nil recipit, membris hic se fallacibus aptans
  2. fingeret esse hominem ventosa subdolus arte,
  3. mentitus totiens, cum diceret ‘inveteratis
  4. do veniam morbis, simul et peccata remitto:
  5. Filius est hominis, pestem qui pellere carnis
  6. et scelerum nexus laxare ac solvere possit:
  7. surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:
  8. Filius hoc hominis iubeo?’ dignusne videtur
  9. qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
  10. quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset
  11. passurus, fido iam praescius ore monebat,
  12. nonne fatebatur se cum virtute paterna
  13. p.192
  14. esse hominem verum? quod si non credo, fefellit,
  15. si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris,
  16. omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid,
  17. nec Deus est: mendum divinus non capit usus.
  18. obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos
  19. venerit, adsimulans aliud quam verus habebat,
  20. obmutesce, furor; linguam, canis inprobe, morde
  21. ipse tuam, lacero consumens verba palato.