Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. serpit per omne corpus
  2. Lethaea vis, nec ullum
  3. miseris doloris aegri
  4. patitur manere sensum.
  5. lex haec data est caducis
  6. deo iubente membris,
  7. p.50
  8. ut temperet laborem
  9. medicabilis voluptas,
  10. sed dum pererrat omnes
  11. quies amica venas
  12. pectusque feriatum
  13. placat rigante somno,
  14. liber vagat per auras
  15. rapido vigore sensus,
  16. variasque per figuras
  17. quae sunt operta cernit;
  18. quia mens soluta curis,
  19. cui est origo caelum
  20. purusque fons ab aethra,
  21. iners iacere nescit.