Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. texere docta liga strophio,
  2. laude Dei redimita comas.
  3. quod generosa potest anima,
  4. lucis et aetheris indigena,
  5. solvere dignius obsequium,
  6. quam data munera si recinat
  7. artificem modulata suum?
  8. ipse homini quia cuncta dedit,
  9. quae capimus dominante manu;
  10. quae polus aut humus aut pelagus
  11. aëre, gurgite, rure creant,
  12. p.22
  13. haec mihi subdidit, et sibi me.
  14. callidus inlaqueat volucres
  15. aut pcdicis dolus aut maculis,
  16. inlita glutine corticeo
  17. vimina plumigeram seriem
  18. inpediunt et abire vetant.
  19. ecce per aequora fluctivagos
  20. texta greges sinuosa trahunt;
  21. piscis item sequitur calamum