Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](Wirceb. fol).

....... facere non posse monstraret, sicut profeta ait: quis sapiens et percipiet haec et intelleget et sciet ea? quia rectae sunt uiae domini et iusti ibunt in illas, inpii autem languiscent in eis. Propter quod et uos induti fidei armis castificate animas uestras ad obaudiendum per spiritum et aedificantes uos in templum domini caritatem in fraternitate simplicem in gloriam diuinae dilectionis adhibete, quoniam sic scribtum est: omnis caro ut faenum et omnis gloria hominis ut I flos faeni; aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum, ut in euuangelio ait dominus: intrate per angustum ostium, quia dico uobis multi quaerunt introire et non poterunt. In quo non quod angustus sanctorum constituatur ingressus, sed quia omnis amicitia mundi inimica est dei et humana natura facilius oblectatione quam labore suadetur, nos intellegamus quod, ubi rerum praesentium uoluntas quaeritur, futurae uitae promissio non habetur.

Sic [*]( 3 Hos. 14, 10. 6 Propter] cf. supra p. 80, 1. induti] cf. Rom. 13, 12; Ephes. 6,11 sqq. 7 castificate] I. Petro 1, 22. 8 aedificantes] I. Petro 2, 5. caritatem] I. Petro 1, 22. 10 omnis] Es. 40, 6-8; I. Petro 1, 24. 13 intrate] Luc. 13, 24. 16 Iac. 4, 4; cf. Damasi epist. apud Mig. 13, 366 B. ) [*](2 Cf. subscript. huius tractatus 3 ante hoc folium complura excidisse docuimus in praef. c. II 4 bAaCj 5 lɭɭAS seruaui; facile cogites de lɭɭlS 6 INɭANÇUESCENTEIS, E ex I corr. 7 OBAUδl∈NṠδUm, S lin. et puncto del. 12 ℇτpɭOS, cf. 84, 16 14 ANQ. OST.] coartatis litteris script., cf. 61,5; 87, 19 19 UOlUNTAS] nolui mutare in UolupTAS )

91
denique in euuangelio gratior est dracma pauperis; requietio Abrahae sinus dicitur et Finees; inmisericordis diuitis gehennae ignis habitaculum repperitur, non quod absolute diuitibus poena ponatur et reuertendi ad dominum desperatio constituta locupletibus sit, sed quia nihil in principiis statutum est nec ullus per praerupta conscensus est, sicut apostolus ait: diuitibus huius saeculi praecipe I non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed diuites esse in operibus bonis, ut, dum per elemosynas et bonam uitam tendendi ad dominum iter facimus, tamquam subtractis paulatim gradibus ad ea quae sunt summa ueniamus. [*]( 1 dracma] cf. Marc. 12, 43; Luc. 21, 3. requietio-ignis] cf. Luc. 16, 22. 2 Finees] cf. Num. 25, 11; Ps. 105, 30. G I. Tim. 6, 17. 18. ) [*]( 5 Hilarius, de trin. I, 20: sed quia nullus per praerupta conscensus est, nisi sub stratis paulatim gradibus feratur gressus ad summa e. q. s. ) [*]( 2 SflNℇℇT, t lin. del. 3 BUblUITIIS, I ras. del. 4 CONSTITUTA . TI . ɭo A cup leΒι.isιτ, A (in lOA) eras., II lin. et puncto del.; punctum quod post priorem litt. I exstat, debuit poni post B (= 6US); supra (CU\' litt. (locu\' oblitae sunt 5 UsτΑτι.̃τοτum, I et 0 lin. del. 6 CON SE7\'SUS 11 UℇNIAMUSℇXPɭlC-TRACTAT-ΑδΡΟΡULUMINCIPIT ElUSδΕΜ|| )
92

[*](Wirceb. fol).

Profetici historia sermonis diuinis inbuta uerbis et pronuntiantis tituli uelut propositi thematis gesta disponens non memoriam mortalium temporum, quae conhiuentia humano sen- 5 sui fortuitis semper motibus in aliquid existunt, tamquam ad doctrinam publicae opinionis eloquitur, sed referens gesta regnorum, dum alter alium ut uincat inpugnat, hoc quod unicum in nobis profetici operis munus est docet post euasio eorum quae sunt in mundo in cupiditate perditae uitae inter tot bella 10 uitiorum conscientiam ab omni culpa liberam conseruare et sic tanti muneris deum parentemque debere cognosci, ut, qui omne, quod profeta in persecutione sustinuit et Christus deus in passionem suam uicit, ad doctrinam nostram scribta esse cognouerit, utili ac necessaria ad intellegendum mandatorum 15 uia nitens inter tot inexploratas humanae uitae molestias et

indignas deo saeculi mensurabiles pugnas luricam iustitiae, confidentiae galeam, scutum aequitatis et, sicut scribtum est, gladium ex utraque parte acutum diuini oris adsumat et [*]( 14 Cf. Rom. 15,4. 17 cf. I. Thess. 5, 8; Eph. 6, 14. 19 cf. Apoc. 1,16. ) [*]( 3 Uid. quos citaui supra p. 86 Hilarii locos. ) [*]( 2 Uid. subscnpt. huius tractatus et subscript. tractatus antecedentis. 3 uerba PROFEICI - PRONUNTIAN tres uersus complentia rubro - colore exarata sunt PROFETICI, E ex I corr. (rubro colore) 4 pRO NUNTIA.̄ΤΕS 5 hCONUIUℇ.̄ΤΙΑ, U (in UI) lin. del. 13 pASSIO NEMSUA M] uid. supra 39, 13; 48, 7; 50, 2 al. 17 MENSURABILES, E ex I fact. )

93
indutus fidei armis studio animi flagrantis (in)census disruptis saeculi uinculis totum se diuinae unde profectus est naturae e deo Christo, cuius similiter debitor et imagini testis est, reddat intellegens quod inter diuinorum deambulacra uerborum omnis scribtura homo I totus est, euuangelico sermone testante omnem narrationem rerum in nobis fuisse conpletam, sicut et Paulus ait: siue Paulus siue Apollo siue Caefas siue mundus siue mors siue uita, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei; quoniam in quorum exemplarium uiuentes in saeculo siue instituto bonae indolis siue cupiditate uitae praeuaricantis intramus, eorum post mortem siue in gloriam consortiis congregamur ...

Et ideo qui conuersus ad fidem Christi prima media postrema omnia quae per dominum facta et quae post sunt futura cognouerit, necessario temporaria de perpetuis, falsa de ueris et segregans caduca de certis, ubi se di uinum genus uiderit, unum et indifferentem sibi deum retinens in ea quae neque in exordio neque fini obnoxiantur exultat; sed omne quod Dauid sanctus inter incerta certaminum et alienigenorum excidia bellorum confidens deo egit, non tamquam memoriale sae scribtum accipit, sed quid in nobis partim nostro partim corporis metu cotidianorum bella peccaminum et saecularium uarietas uoluntatum, dum pro certis incerta sectamur et inter aliena contendimus, ualeat recognoscit, dicente ipso Dauid in psalmis: [*]( 1 cf. Rom. 13, 12; Eph. 6, 11 sqq. disr.] cf. Ps. 2, 3. 6 Luc. 1, 1. 7 I. Cor. 3, 22; cf. Laodic. u. 8. 16 Act. 17, 28. 24 Ps. 18, 13. ) [*]( 1 fĮAÇRANTES in cod. ante CENSUS spatium duarum litt. uacat 3 NATURAℇℇ.δο] nolui mutare in NAtURAE Et b€0 sιmιɭιτΕR 5 EUUANGElIo\'co, 0 (in 10) lin. del. 11 PRAE\'UARICANTES Q 12 CONBRℇÇAMUR, 13 lin. et puncto del.; — omissum esse hic aliquid statuendum est; desideratur enim ylententiae altera pars, quae respondeat illi \'siue\' in u. 11 posito (uelut \'siue\' u. 12 respondet ei, quod exstat in u. 10) 18 flNI] opp. supra 57, 12 19 INTERCERTA AliENI CENORUx E ex I corr. 20 ACCEpiT, falso E ex I corr. 21 METUM, OD (in U(D) lin. del. 22 UOlUNTATUM] uid. supra 90, 19 )

94
domine, ab occultis meis libera me et ab alienis parce seruo tuo, quoniam iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Omnia enim,

quae uel gesta uel scribta sunt, ideo sic scribta sunt, ut dei sensus uisibilibus inuisibilia demonstrans aptissimo ad humanam intellegentiam sermone loqueretur omnisque homo qui deum uellet, quidquid in electione populi patriae profetarum loco tempore die mense oblectatione certamine acceptabile in scribturis deo cerneret, si se per ea quae sunt per deum prouisa disponens ad opinionem religiosae intellegentiae profecisset, omne quod scribtum est de se I scribtum esse cognosceret et ambulans in nouitate uitae, siue quid potestatibus daretur aut regibus, unicum hoc profeticis uocibus adpraehenderet quod quidquid amicum saeculo est Christo inuenitur inimicum, dicente apostolo: omnis amicitia mundi inimica est dei, et iterum: omnis concupiscentia carnis et uoluntas oculorum et ambitio humanae uitae non sunt de patre sed de hoc mundo sunt et mundus praeterit et concupiscentia eius,

uerbum autem domini manet in aeternum. Quamuis enim humani intellectus infirmitas cogat profetici sermonis eloquia rerum species terrenarum tamquam superiorum uirtutum indices quaerere, ut uisibilium consuetudine familiariter admonente in insolitos sensus humanae inbecillitatis angustias religiosa discendi exspectatione laxemus, tamen ipsa natura nos docet quod haec sunt quae conuer. [*]( 2 quoniam] Ps. 50,5. 3 Omnia] cf. I. Cor. 10,11 et Prisc. can. LXVIII 5 Rom. 1, 20 et Prisco can. VIIII. 11 Luc. 22, 37. 12 Rom. 6,4. potestat.] cf.Tit.3,1. 15 Iac. 4, 4 (suprap.90,16). 16 I. Io. 2, 16. 17; I. Petro 1, 25. ) [*]( 20 humani] Hilanus, de trin. I, 19; uid. supra p. 69, 11. 24 angustias] Hilarius, de trin. I, 18; uid. supra p. 58, 7. ) [*]( 7 erat pupull 10 pROpĖCISSEt, E ex I corr. 13 bA\'RetUR, post T leuis ras. 14 SAECUĮÔ, supra 0 punctum tenue(?) 17 UOlUNTAS] cf.suprap.90,19; 93,22 20 AETERNOO lin. del. BUMANIA, A (in NA) lin. et puncto del. et I impos. 22 INblCIS 23 CONSUEtUbINE, E ex I corr. INISolltUS, cf. 61, 1; 69, 13 24 EXSPE,C,TATIONE, C in ras. exstat, erat t )

95
ad fidem aut pugnant aut dominantur in nobis tribulatione formidinum seu adolatione felicium, (ut) quae distrucximus instruentes ad ea quibus renuntiauimus reuertamur, quoniam nihil interest diabolo, utrum metu malorum an persuasione felicium alienatae a deo uitae peccati occasio et materia praestetur, nisi quod iam in captiuitatibus nostris tolerabilior est consuetudo miseriarum quam ruina felicium,