Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

audi, populus meus, qui beatificant UOS seducunt uos et semitas pedum uestrorum conturbant. Quorum si naturam intellegimus et uitiorum consortium non habemus, necessario regnum quod caro et sanguis non percipiet, consequimur. Sic denique Rebecca ad fidem mysterii operantis electa duorum in utero suo populorum pugnas uidens [*]( 7 Rom. 7, 23. 9 scio quia] Rom. 7, 18. 25. 12 Es. 40, 9. 6—8; I. Petro 1, 24 al.; Sabatarii cod. Colb. ad Marc. 1, 3. 17 Habac. 2, 1. 20 Es. 3, 12. 23 I. Cor. 15, 50. 24 cf. Gen. 25, 22 sqq.; Rom. 9, 10 sqq. ) [*]( 2 SeRpervJT€S, E (in YES) lin. del. 3 CORRUptflAUI, E ex J fact. 4 otullA 12 moaRXea), R lin. del., cf. 74, 23 13 eUA7lQ€leZAS, ∈ (in le) lin. del. 14 eUANQeleZAS, E (in le) lin. del. 16 UT (post fAEINUm), U lin. del. 17 AIT scripsi, cod. Ab (an scrib. At?) 19 ACCUSATIONe~\'(D€A, uid. 69, 13 24 conicias CONsEquEmuR 25 op€RA~T€S, E (in T€S) lin. del. erat UtERE, cf. 87, 3 )

85
Esau dolore partus sui edidit, qui primitiua sua perderet, et Iacob protulit in salutem, quem Christus faceret heredem. In I quo et uos, dilectissimi fratres, tamquam fideles serui et, sicut scribtum est, fili dei et coheredes Christi operantes in testimonio loquendorum castificate animas uestras ad obaudiendum fidei nec configurantes uos ignorantes uitae desideriis in quibus erubescitis stipendia uellitis accipere peccati, sed iter psalmidici sermonis intrantes ambulate in lege domini, ut tamquam lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum diuinorum