Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

artes suas inserit et insidiis suis per occulta fallentibus zabolus obrepit, dum percutit ut terreat uel dum blanditur ut fallat. Sic denique apostolus Paulus, quid ipse uellet ostendens et quid ne fieret repugnaret, dixit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum ducentem me in lege peccati, et alibi: scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Sic et profeta de hoc loquens ait: in montem altum ascende, qui euangelizas Sion; exalta uiribus uocem tuam qui euangelizas Hierusalem; exalta, ne timeas; dic populo huic \'omnis caro ut faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni; aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum.\' Et alibi ait: ego stabo super speculationem meam, ut uideam et audiam, quis loquatur in me et quid respondeam in accusatione mea; et alibi: