De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- mors fugit, sed uita redit. remeauit ad unum
- mox pestis collecta locum. tum uulnere solo
- stipauit iussum confestim erumpere uirus,
- et puer, intrepido firmans uestigia nisu,
- gressibus inpauidis domino gaudente cucurrit.
- hac diues mercede redis, haec munera sumis,
- adiectae numerans felicia dona salutis.
- Quod tempus uacuum uirtutibus aggere in ipso?
- quae uia non caelum petiit, licet hospita terris?
- Lustrabat caulas commissi pastor ouilis,
- quis pia rurestrem claudebat eclesia plebem,
- ne furum fortasse doli rabiesue luporum
- incautas pecudes raperent custode remoto.
- interea sociis paulum fortasse relictis
- carpebat praegressus iter, qua publicus agger
- porrigit erectam per plana iacentia molem,
- ut uia constratis solidata atque edita saxis
- uergeret effusos in concaua subdita nimbos,
- et grauis in duro non sideret orbita calle,
- mersaque ne luteum sorberet plaustra profundum,