De Vita Sancti Martini
Paulinus Petricordiae
Paulinus Petricordiae. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- dum fidei meritis crescat curatio carnis.
- Ergo ut sublata est cunctarum causa morarum,
- confestim remeare uolens multa prece uictus
- praestitit unius spatia exorata diei.
- sed breue quod fuerat spatio, uirtutibus amplum est:
- artum conpensat non arta operatio tempus.
- nam puerum, quem forte malus letaliter ictu
- perculerat serpens, infectum felle ueneni,
- cum iam liuentes uirus distenderet artus,
- atque ipsis etiam penitus uitalibus haustum
- serpentis furiale malum quasi morte peracta
- solueret inferno marcentia lumina somno,
- ipse herus, inflectens iusto pia dorsa labori,
- pertulit ad ueri uestigia sancta patroni,
- non dubitans meritis per tot documenta probatis,
- quod praesens posset tactu depellere uirus,
- qui ueniens morbos solo terrore fugasset. [*]( 117] cf. II, 328. 4GS. 532. 119] cf. II, 571. 122-147] SnIp. Sev. Dial. II, 2,4—7. 128] cf. II, 44. 129] cf. Fortunat. V. M. III, 98. Dracont. de deo III, 615. 135] cf. I, 181. )[*]( 115 mediis BPS2V medius 81 media WopJcens 116 uia V1 118 pcruitior V 119 gratatur B2 grataiiter S 120 corda R: corde PSVv 121 crescit v 122 ut] et S morarum] maiorum P causam orarum V 123 comfestim S1 mnlta] cuncta v uirtus Bl uiutus P 124 exorta PV cod. Iureti exoruata 8 127 quam S loetaliter R28 leter PV ictu S: ictum BPVv (puerum letali ictu serpens perculit Sulp. Sev. DM. II, 2,4) 128 perculat V1 129 distenderat P 130 adque B1 uitalibus peuitus RIPVl 131 feriale cod. Iureti ferale v perhacta V1 132 soluret P snmno R 133 herus sic BPSV dorsa jYuphe-ris: corda BPSVv 134 uiri PV cod. Iureti 135 docimenta BPV1 136 posset S: possit BPV cod. Iureti v actu RIPV cod. Iureti 137 morbo R )
- nec mora contactum dextrae medicamine uulnus
- purgauit taetro frigentia membra ueneno:
- et quacumque manus per corpus sancta cucurrit,
87