Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. simplicitas probitas patientia, mens sibi recti
  2. [*]( 105 firma iracillet Mai, flda bacillet T 109 sensns scripsi, sensu T 116 sunt fort. 119 atque scripsi, seque T 125 seruandis T fastos T 130 delitiis T 132 nothi T ,133 perhennis T )[*]( XXX. Panlini Nol. carmiDa. )[*]( 23 )
    354
  3. conscia, sit pietas, sit bene suadus amor.
  4. non aliena petam; facilis iactura meorum;
  5. sim mundo stultus, ut tibi sim sapiens.
  6. perpetuo imposito moriatur fine uoluptas,
  7. nec recolant sensus quod meminisse nocet.
  8. non ullum bona formidet conscientia testem;
  9. quae loquimur rata sint, quae facimus deceant.
  10. ambitio ebrietas odium tumor ira libido
  11. ac uarii mater criminis inuidia
  12. sint procul, et iugi mereatur uita precatu,
  13. excusso temptent ne mea colla iugo.
  14. sic humilis modo mane nouo, modo uespere facto
  15. susceptae curem tempora militiae,
  16. ut nox si qua uenit semper postrema putetur
  17. atque diem mundo ceu moriturus agam.
  18. cessabunt fraudes periuria furta rapinae,
  19. impendens metuam si cito iudicium.
  20. uotis sermoni factis modus utilis assit,
  21. assit praecipuus in tuo amore modus,