Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut mihi uisceribus totis totisque medullis,
  2. si mereor, totum te, pater, insinues.
  3. nox dies, hora et quodque momentum, scripulus omnis,
  4. puncta etiam nostrae crescere dent fidei,
  5. ad quam seruandam tua sum pietate iuuandus.
  6. totum posse tuum; uix mihi uelle subest,
  7. ac si multiplices in cassum porrigo curas,
  8. paucis rem uerbis plenius expediens.
  9. sunt qui saepe sibi dictis contraria poscunt;
  10. utile quod nobis scis, deus, hoc tribue.
  11. accenso maerens si quaerit lumine drachmam
  12. et gaudet mulier quod sibi non pereat,
  13. si fuit et pecudis non uilis cura relictae
  14. pastori centum qui numerabat oues,
  15. cuius, cum posset facilis iactura uideri,
  16. dulcia curuatis pondera sunt humeris,
  17. si pater, amisso remeat cum faenore natus,
  18. testatur largis laetitiam dapibus:
  19. cur dubitem totum quod sit tua cura per orbem,
  20. [*]( 171] (Luc. 15, 8). 173] (Matth. 18, 12). )[*]( 154 suscept? uel suspecte curam T 156 ceu Mai, heu T 164 nostrae scripsi, nostra T 166 tuumst fort. 168 expediam fort. 171 accenso (a postea add.) T dragma T 174 oues Mai, opes T )
    355
  21. ne quisquam pereat qui tibi crediderit?