Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Age, iam precor, mearum
  2. comes inremota rerum,
  3. trepidam breuemque uitam
  4. domino deo dicemus.
  5. celeri uides rotatu
  6. rapidos dies meare
  7. fragilisque membra mundi
  8. minui perire labi.
  9. fluit omne quod tenemus
  10. neque fluxa habent recursum,
  11. cupidas uagasque mentes
  12. specie trahunt inani.
  13. ubi nunc imago rerum est?
  14. ubi sunt opes potentum,
  15. quibus occupare captas
  16. animas fuit uoluptas?
  17. Qui centum quondam terram uertebat aratris,
  18. aestuat, ut geminos possit habere boues.
  19. uectus magnificas carpentis saepe per urbes
  20. rus uacuum fessis aeger adit pedibus.