Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. opus per omne curret ignis arbiter;
  2. quod non cremarit flamma sed probauerit,
  3. illud perrenni praemio pensabitur.
  4. qui concremanda gesserit, damnum feret,
  5. sed ipse saluus euolabit ignibus;
  6. tamen subusti corporis signis miser
  7. [*]( 8 w. 8-51 om. n 10 fructum Bosw., fluctu 0, fructu b redde 0 13 prosequitur 0 15 sio in ira 0 20 namque scripsi, nam Ov, nam saum BollW. euidens scripsi, uidens Ov 21 questioni 0 22 eminentem Schot. in mg. 29 uarieque Col., uariaeque Ov 33 cremarit v, oremauit 0 )[*]( 2* )
    20
  8. uitam tenebit, non tenebit gloriam.
  9. quia carne uictus, mente non uersus tamen,
  10. etsi negarit debitam legi fidem,
  11. per multa saepe deuolutus crimina,
  12. tamen fidei nomen aeternum gerens,
  13. numquam salutis exulabit finibus.
  14. idcirco cuncti nunc in isto saeculo,
  15. dum currit aetas et dies aeui patet,
  16. rectas agamus semitas firmo pede
  17. nec deferamur lubrico latae uiae;
  18. praestat per artum dimicantes tramitem
  19. laboriosis introire nisibus.
  20. uias bonorum laetus agnoscit deus,
  21. at inpiorum pronum iter delebitur.