Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. stabit perenni uiuidum lignum coma.
  2. non haec iniquos prosequetur gloria;
  3. sed ut fauillam pulueris uentus rapit,
  4. sic ira iniquos uerret a uultu dei.
  5. idcirco tali diuidentur ordine
  6. hominum per orbem dissipatorum greges,
  7. ut iudicandi non resurgant inpii,
  8. qui denegarunt debitum cultum deo,
  9. sed puniendi; namque crimen euidens
  10. non indigebit quaestione detegi,
  11. quoniam inminentem praeferent mortis notam
  12. signum salutis non gerentes frontibus.
  13. peccator autem, non et inpius tamen,
  14. quae magna turba est, non resurget gloriae,
  15. uerum resurget deputanda examini.
  16. nec enim sedere cum piis iudex potest
  17. causas suorum redditurus actuum
  18. uarieque gestis aut probandus aut reus.
  19. sine lege passim legis ignari cadent,
  20. in lege lapsus lege iudicabitur.