Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sine lege passim legis ignari cadent,
  2. in lege lapsus lege iudicabitur.
  3. opus per omne curret ignis arbiter;
  4. quod non cremarit flamma sed probauerit,
  5. illud perrenni praemio pensabitur.
  6. qui concremanda gesserit, damnum feret,
  7. sed ipse saluus euolabit ignibus;
  8. tamen subusti corporis signis miser
  9. [*]( 8 w. 8-51 om. n 10 fructum Bosw., fluctu 0, fructu b redde 0 13 prosequitur 0 15 sio in ira 0 20 namque scripsi, nam Ov, nam saum BollW. euidens scripsi, uidens Ov 21 questioni 0 22 eminentem Schot. in mg. 29 uarieque Col., uariaeque Ov 33 cremarit v, oremauit 0 )[*]( 2* )
    20
  10. uitam tenebit, non tenebit gloriam.
  11. quia carne uictus, mente non uersus tamen,
  12. etsi negarit debitam legi fidem,