Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qui denegarunt debitum cultum deo,
  2. sed puniendi; namque crimen euidens
  3. non indigebit quaestione detegi,
  4. quoniam inminentem praeferent mortis notam
  5. signum salutis non gerentes frontibus.
  6. peccator autem, non et inpius tamen,
  7. quae magna turba est, non resurget gloriae,
  8. uerum resurget deputanda examini.
  9. nec enim sedere cum piis iudex potest
  10. causas suorum redditurus actuum
  11. uarieque gestis aut probandus aut reus.