Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. se caelo missum uultuque habituque probauit,
  2. tum sancta in tales laxauit pectora uoces:
  3. accipe, caelesti domino dilecte sacerdos,
  4. aeterni mandata dei, cui cura piorum :
  5. perpetua est, iugis qui puro in pectore custos
  6. emeritum sanctis inpendere sciuit amorem.
  7. ac primum genus hic extincto semine non uult
  8. interiisse tuum fecundaque uiscera fecit
  9. coniugis, effeto quae iam cessabat in aeuo.
  10. cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
  11. omnia posse deum? sed credes, ille probabit.
  12. nascetur dignus tanto sponsore beatus
  13. perpetuusque puer, qui primo protinus aeuo
  14. maior sacras inuicto in pectore uires
  15. auctoris dono plus quam genitoris habebit.
  16. nec sane, nato quae prima uocabula ponas,
  17. arbitrii iurisque tui est; deus ipse profecto
  18. qui nasci iubet hunc idem iubet esse Iohannem.
  19. nominis hic titulus, meritorum inmensa propago,
  20. quae necdum genito potuit praenoscere solus