Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quodque nouos homines faciat. quid quaerimus ultra?
  2. et tamen ulterior uenia est, uiolauerit ullus
  3. hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
  4. quamquam iam nimius longe processerit error,
  5. desinat et redeat. cum se damnauerit ipse,
  6. absolui meruit; si paenitet, inrita culpa est.
  7. o uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
  8. suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
  9. et tamen erramus, finis nec criminis ullus
  10. humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
  11. maior culpa rei, parcentis gloria maior.
  12. grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
  13. lingua canat, quantumque potest humana propago,
  14. si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
  15. panditur inmensum, si demus uela, profundum
  16. in laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti
  17. mens oneris trepidat propriasque haud inscia uires
  18. consulit et dignis potius dicenda relinquit.
  19. reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Iohannes,
  20. quo renoues puras abluto corpore mentes.