Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. crediderit delere pio conmissa lauacro,
  2. ille renatus erit, talis modo uita sequatur
  3. quae probet ablutos uitam damnasse priorem.
  4. paruit auditis famulanti mente Iohannes
  5. protinus et ripas iussi descendit ad amnis.
  6. praedicat hic praecepta dei sermone uerendo
  7. infunditque nouam credentum in corda salutem.
  8. diluit infusis credentum crimina limphis
  9. absoluitque metus hominum poenasque remittit
  10. atque ignem restinguit aquis, obliuia suadet
  11. errorum praestatque nonae noua corpora uitae.
  12. o pater, o hominum rerumque aeterne creator,
  13. quot gradibus parcit pietas tua! qui pater umquam
  14. sustinet erranti totiens ignoscere nato?
  15. das genti sensum, quo uel bona uel mala noscant.
  16. non satis, innectis seruandae uincula legis
  17. proponisque malis poenas et praemia iustis.
  18. haec quoque quis spreuit, redeat quandoque libebit;
  19. [*]( 254 doceret N1 256 eiigit N1 259 prodisses N tibi Lugd., om. N 260 seruant N 264 sibi N1 265 delere pio ex dele rapio N m. 2 268 famulari N iohannis N1 269 descendi Nl 272 cre- «M dentum Lttgd., credentia N lymfis Nl 275 prestat quae non enoua N (corr. m. 2) 277 quod N1 279 da Roaw. gentis N1 281 pro- 0 prnisque N\', )
    17
  20. in promptu uenia est, sanctum patet ecce lauacrum,
  21. quod renouet uitam ueteresque oblitteret actus