Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. insolito exortu nasci potuisse uideret?
  2. exemplum cunctis celebrandum incredulitatis
  3. ante oculos cunctis posuit uel poena parentis
  4. uel uenia, atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.
  5. labitur interea cunarum tempus; in ipsis
  6. extat diuini species manifesta uigoris.
  7. blanditiae risusque silent incertaque cessant
  8. murmura; serietas lasciui praeuia sensus
  9. iam tenera informat uenturis moribus ora.
  10. inde ubi prima puer stabili uestigia nisu
  11. fixerat et certam signarant uerba loquelam,
  12. mos erat aut sancti dicta auscultare parentis
  13. aut antiquorum praeclara ediscere facta
  14. uel quas ipse deus leges interprete Moyse
  15. condiderat, sacri quas seruat pagina saxi.
  16. haec et quae teneram firmarent cetera mentem
  17. tractabat recolens; neque enim ignorasse priora
  18. credendus, dederat dominus cui nosse futura.
  19. at postquam robur membris accessit ab aeuo
  20. (nam mens plena deo tardos praeuenerat annos),