Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et promissa dei magna non credita poena
  2. inplet certa fides et natus conprobat infans.
  3. conueniunt contingentes de more propinqui,
  4. ut puero ueterum de nomine ducta parentum
  5. aptent conlatis quaesita uocabula causis;
  6. sed negat arbitrium cognatis esse relictum
  7. caelestis iussi per natum conscia mater.
  8. ergo placet dudum praeclusa uoce silentem
  9. consuluisse patrem; promendi sola facultas
  10. indicii quod lingua nequit, si littera signat.
  11. consulitur, sumit tabulas scribitque Iohannem.
  12. mirantur cuncti nullumque habuisse priorum
  13. [*]( o t 164 cummaculataui (corr. m. 2) N 165 adihbenda Nl 166 ipsum N a. I. m. 2 167 peruese Nl indementia gentes N1 168 genitus N1 178 latos ex lattis aut latus N m. 2 174 procurre N1 176 fortis (e m. 2) N agitur equadrigas N 177 nunc Oronottim, D hnc N 180 temporet Nl maturet Nl 183 contigentis N 184 uet terum Lugd., ueterem N 188 praclausa N 190 signae (ł m. 2) N )
    14
  14. praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.
  15. quantum sera fides ualuit! quia dextra notauit
  16. quod mens crediderat, peccati poena remissa est.
  17. soluuntur uinctae laxata repagula linguae
  18. \'respondet iam uoce senex proditque propinquis
  19. tecta diu mandata dei spondetque futura,
  20. dum transacta probat. talem fore quis dubitaret,
  21. quem domini iussis naturae lege remissa